About

Menu

spingardella

SPINGARDELLA
, diminut. a Spingarda, Balistæ species antiquæ militiæ, recentis vero Tormentum pulverarium ; illud etiam quod Spingardella projicitur. Annal. Placent. ad ann. 1481. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 967 : Dum comes ipse Amorathus se in margine fossæ præsentaret, Spingardella interfectus est. Stephan. de Infest. MS. ubi de Innoc. VIII. PP. : Dicti custodes projecerunt quandam Spingardellam contra eum, quæ parum distetit ab eo, causa eum interficiendi.

Saved

Recent