squartare
Fuit enim per civitatem Ferrariæ super curru tanajatus, postmodum reportatus ad plateam, et alligatus cum funibus ad quatuor equos, utOccurrit rursum col. 990.Squartaretur , per horam magnam ventilatus et excussus est ; sed cum per equos eo modo nequiret esse conscissus, solutus ab illo martyrio, fuit per lictorem communis ibidem, videlicet in platea, decapitatus atqueSquartatus , et quarteria cum capite et intestinis in calatho uno positis delata fuerunt ad locum homicidii perpetrati.