stampus
Stamp, Ital.
Stampillasvocabant tabulas celatas, quibus, ut nomen suum Chartis apponerent illiterati, utebantur. Vide Præfat. Ludewigi ad tom. 1. Reliq. MSS. Charta ann. 1546. apud Rymer. tom. 15. pag. 101 :
Licentiam damus.... ad signandum vice et nomine nostro.... cum uno Stampo, vocato a Drie Stampp, ad nostrum mandatum signent et impressionem faciant sine atramento.... Et post dictam signationem et impressionem cum dicto Stampo, etc.Statuta Placent. lib. 6. fol. 82. v° :
Et prædicti quadrelli... sint et esse debeant.... ad mensuram et Stampum, ut hactenus consueverunt esse.Vide Stampa, et Standardum 2.
Stampare, imprimere, quibus etiam perforare sonat ex Acad. Cruscanis : hinc fortassis Gallicum
Stampe, pro Foramen, perforatio, ut videtur, in Charta ann. 1355. tom. 2. Hist. Leod. pag. 423 :
Item s'il est aucuns qui face ouvreir par devant herrayne d'autruy par Stampe ou par encombrier de fource d'eawe, pour telle herrayne à empirier, etc.