summissarii
Summam Missam, ut vocant, celebrare ; unde vocis origo : id quippe inter eorum officia præcipuum est, etsi alia ipsis committantur, ut ex subjiciendis videre est. Ordinar. Eccl. Argent. apud Martenium de Divin. Offic. pag. 209 :
Quo finito, cantor vadat ad cameram exuendo se, quia in reliquo officio Summissarius potest supplere vices ejus.Ibid. pag. 449. ex eodem Ordin. :
Postea legantur lectiones a Summissariis, a majore incipientes, etc.Statuta ejusd. Eccl. Argent. ann. 1400. ibid. pag. 615 :
Item, quod Summissarii chori ecclesiæ prædictæ intitulati ad Missas ipsorum, debitis temporibus in choro pro horis canonicis et divinis officiis incipiendis et finiendis...... repræsentent se.Denique pag. 617 :
Item, tam majores quam minores levitæ chori sæpedicti Summissarios et annimissarios descendendo de camera, et ascendendo eamdem, ante et post Missam eorumdem præcedant et associent,... quodque majores levitæ prædicti sequantur et associent Summissarium, post Missam usque ad gradus dormitorii.Protestatio canonicorum Eccl. S. Thomæ, S. Petri Junioris et S. Petri Senioris ann. 1525. apud Lud.
La Guilleinter Instr. Hist. Alsat. pag. 111 :
Theobaldus Balthener, Jacobus Sculteti Summissarii, etc.
summosive majori altari sacram liturgiam peragere, ut discimus ex Statutis MSS. eccl. S. Thomæ ejusdem urbis fol. 22 :
Cum præter Summissarium in ecclesia nostra in summo altari ad officium chori nulli celebrare licet, etc.Cum autem sex tantum essent
Summissariiin ea ecclesia ipsisque hoc officium nimis grave visum fuisset, instituti sunt in eorum subsidium
Vicarii summissarii, quos
Assiduosvocarunt, quique interdum in laudatis Statutis
Semisummissariinuncupantur, quod dimidia tantum parte redituum, quos
Summissariipercipiebant, fruerentur. Nolim tamen præstare vocis hujus originem aut a
Summa missaaut a
Summo altariesse deducendam ; sic quippe forsan appellati sunt, quod canonicis
submissiet eorum vicarii proprie essent. Vide Summissus.