About
Menu

superintendens

SUPERINTENDENS
, Episcopus eadem ratione dicitur qua Superinspector. S. Hieron. Epist. ad Evagrium : Hoc quidem Græce significantius dicitur ἐπισκοποῦντες, id est, Superintendentes. Unde et nomen Episcopi tractum est. Hinc Superintendere quibus præficiuntur, Episcopi dicuntur in Epist. Liciniani ex S. August. lib. 29. de Civ. Dei cap. 19. apud Baluz. tom. 7. Miscell. pag. 3. et tom. 2. Conc. Hispan. pag. 427. Hinc
Superintendens
appellatur Præpositus templi in civitate London. pro Germanis, in Charta ann. 1550. apud Rymer. tom. 15. pag. 243.
Superintendens
, Cui incumbit summa cura rationum negotiorumque, Gallice Surintendant. Instr. domus Slesitarum Viennæ apud Raimund. Duellium tom. 1. Miscell. pag. 225 : Item si contingeret rationem fieri de regimine domus per aliquem Superintendentem, etc.
Superintendentia
, Superintendentis munus, Surintendance, ibid. pag. 224 : Primo, quod Facultas habeat Superintendentiam nomine domini Abbatis. Occurrit etiam in Compositione Cardinalis Turonii cum Monachis Sangerm. ann. 1543.

Saved

Recent