supranomen
proprioadditur, ad similium nominum discrimen, Gallis
Surnom.
Ideo constat, me Octeberto, qui Supranomen Fratello vocatur.Alia apud Ughellum tom. 8. pag. 47 :
Joannes, qui Supranomine Walterii vocatur.Alia ann. 954. tom. 5. pag. 1539 :
Petro viro magnifico, qui et Supranomen vocatur Pazzii, seu Gregorii, et Rotæ.Sic porro dictum
Supranomen, quod in actis præsertim publicis, quæ a testibus subscriberentur, seu ad discrimen similium, ut dixi, nominum, seu ad pleniorem personarum designationem, supra singulorum nomina, locorum et prædiorum, quæ ii incolerent, aut quorum domini erant, nomenclaturas adderent Notarii cujusmodi complures chartas vidimus ex Tabulariis Arelatensi, Massiliensi, Paredensi, et aliis : quod quidem supranomen idem videtur, quod
epinomen, voce ibrida, vocant Notæ Tyronis pag. 35. ubi perperam scriptum
Ephinomen. In hujus autem rei exemplum proferam veterem Notitiam MS. de querela inter Archembaldum de Borbonio et Petrum
de Blot, pro Castello Montis acuti sub Henrico Rege Angl. quæ sic clauditur :
Facta sunt hæc videntibus et audientibus ex parte Arch. Francon.de Agonis. de Bosco. Corallo. de Montinac. Dart borsa.
Rupe. Willelmo. Jordano. Amone Tecbaudo. etc. Quæ quidem superscriptiones nomina designant prædiorum, quorum singuli domini erant. Similia habentur in Tabulario S. Eparchii Inculismens. fol. 28. 32. 33. 84. v°. 125. v°. 230.
Supranominavix cognita ante tertiam Regum nostrorum stirpem : qua tum tempestate agnosci cœpere viri nobiles a prædiorum
Bovensis, interdum de
Papyriaco: Ingelrannus Drogonis filius, promiscue
Bothuensis, Codiciacensis, et de Fara: Thomas denique Ingelranni filius,
de Fara, vel
de Feria, Codiciacensis, de Marna, seu
de Marla, cognominantur, quod horum prædiorum domini fuerunt. Quod et observatum a secundogenitis, cum eo ipso ævo, prædiorum, quæ in hæredii sortem a parentibus acceperant, nomina vice cognominum sibi usurparent, ac in posteros transferrent : unde postmodum enatæ in familiarum enucleandis stemmatibus conjecturæ admodum incertæ : quod qui in hac Historiæ parte sedulo versantur, satis advertunt.
joculariavocat Ausonius, quibus discernerentur a se invicem ejusdem nominis viri nobiles, et inferioris etiam conditionis, cum ea singulis propria fuerint, nec ad posteros et familiam traducerentur, iis a cutis colore interdum deductis, ut fuere ii, qui
Albi, Nigri, et
Rubeidicti sunt, interdum ab ipso comæ colore, aut barbæ prolixitate, unde enatæ appellationes
Barbatus, Honestæ barbæ, Filans stupam; interdum a vestitu, ut sunt eæ,
Capetus, Grisa gonella, Pellis lupi, etc. denique a moribus ac indole propria, ut
Tricator, Hutinus, etc.