About
Menu

tafuranea

TAFURANEA
, Aleatorium. Concilium Terracon. ann. 1317. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 307. cap. 7 : Abstineant (Clerici) a negotiationibus et aliis actibus inhonestis, et specialiter carnificum seu macellorum...... nec Tafuraneas teneant, nec in eis etiam conversentur. Vide mox Tafuria.
Melius Tafuraria in Cod. MS. ejusd. Conc. : Moneantur (clerici) quod nec Tafurarias exerceant. Hispan. Tahureria. Gallicum vero Taffurier, Aptare, apponere sonat, ut opinor, in Comput. Rob. de Seris ab ann. 1332. ad ann. 1344. ex Reg. 5. Chartoph. reg. fol. 4. r° : Une selle de guerre, les arçonnieres devant et derriere de cordouan vermeil. Taffurié sur orprise.

Saved

Recent