talare
Taliare, ut et Gallicum
Tailler, Italicum
Tagliare; unde
Talareproprie sit Scindendo vastare.
Si quis præsumpserit infra provinciam hostiliter res Ducis invadere, et ipsas Talare, et post hæc convictus fuerit, quicquid ibi toltum fuerit, mancipia, pecuniam, omnia tripliciter restituat.Rex Ripuar. tit. 64 :
Et quanticumque post auctorem sanguinis effusores, vel post tres priores fuerint, unusquisque 15. sol. mulctetur, et, quidquid ibi Talaverint, restituant.Eadem, ni fallor, notione
Talaredictum est a
Tala, vastatio, damnum, ut superius observavimus.
Memini, quod dicebat pius Episcopus, dum Talando quasi fugientes redirent, Miro modo fugiendo adversarios nostros superamus.Supra dixit
vineas demoliri. Cap. seq. :
Peracto igitur Talæ hujus negotio, etc.
Pro quodam blado quod Talaverat cum ovibus suis, emendavit quatuor sextarios annonæ ei cujus erat bladum talatum.Tabularium B. Mariæ Piperac. :
Pastores dicti Comitis cum dicto bestiario Talaverunt blada dictæ parochiæ.Et alibi :
Pratum Talaverunt et destruxerunt.Charta ann. 1302. tom. 2. Hist. Dalphin. pag. 98 :
Talaverunt vineas et prata et animalia prædaverunt.Alia ann. 1339. ibid. pag. 376 :
Ne quisquam... nemora scindere, accipere vel Talare...... audeat.Alia ann. 1342. ibid. pag. 441 :
Mandamenta Talavistis, multas arbores.... tam furtive et clandestine, quam palam scindistis.
Qui inveniet Talatorem in vinea, sive sua, sive alterius, vel in prato devesConcilium Biterrense ann. 1246. cap. 18 :(i. vetito) vel in viridario, vel in horto, vel in arbore, vel in segetibus hominum urbis Tolosæ, vel suburbii, capiat eum, et retineat, si potest : et ille Talator factum talem emendet illi, cujus est honor, etc.
Et illiSynodus Nemausensis ann. 1284. cap. de Pœnitentia :(excommunicantur) qui vineis, bladis, arboribus Talam faciunt, et aliis bonis, quæ ad Ecclesiam pertinent, etc.
De Talis et incendiis, etc.Charta ann. 1383. apud Guesnaium in Annalibus Massil. pag. 437 :
Quingentos balistarios, quingentos pavesiatores, Talatores, vastatores et bombardas in magno numero pro faciendo vastum ante civitatem Aquensem, etc.Hispani etiamnum
Talar, dicunt, pro agros depopulari, et
Tala, pro depopulatio. Sed et
de Yepezin Chron. Ord. S. Benedicti tom. 1 :
Et per omnes terminos plantare et arrumpere licentiam habeant fratres de Ecclesia S. Petri, ubi voluerint ligna Talare, aut herbare garda, aut vinis per cofinus, aut carro per qualecunque ambulare, etc.In alia Charta æræ 1018. ibidem :
Nullusque sit ausus aliqua terra laborare, neque pascua aliqua ibi defendere, neque vinea plantare, vel aliqua ligna abscindere, etc.Vide Observantias Regni Aragon. pag. 26. 36. edit. 1624. et Repertorium Michaëlis
del Molinoin
Alcaydus, Diffidamentum, et
Talator.
Ponit iterum P. Bonitus, quod Petrus Altrannus Talavit quendam clausum suum, etc.Stat. Avenion. ann. 1243. cap. 105. ex Cod. reg. 4659 :
Statuimus quod si quis Talaverit vel erradicaverit, vel Talari seu erradicari fecerit, pro singulis corgonibus Talatis vel erradicatis solvat communi nomine pœnæ tres solidos.
Talervero, Atterere, frangere, vulgo
Les cyrurgiens qui firent le rapport que icelle femme estoit Talée et froissée de ses membres, tout ainsi que s'elle feust cheue d'un arbre à terre.
Item Vitali Astruch...... duo vasa vinaria, quolibet unius modii, et unam tinam quam ego emi, quæ tina Talat unum modium et dimidii vini.