talliagium
sancimus ‥ ut ecclesie et possessiones ecclesiastice ab operationibus et exactionibus quas vulgo ‥ tenserias sive tallagias vocant omnino libere permaneant
teneant has ‥ terras ‥ cum quietantiis, tailagiis, et scuagiis
[rex Johannes ] de singulis ordinibus et gradibus hominum in terra Anglicana cepit tallagia de laicis, clericis, religiosis et de monachis, quod ante fuerit inauditum
papa ad subsidium ecclesie Romane fecit taylagium per omnes provinciarum ecclesias
convocatis ‥ episcopis, abbatibus, comitibus, et baronibus ‥ disposuit rex habere taylagium quod diciturhorngelth
tallagium eorundem quod appellatur lardarium
Willelmus rex Rufus ‥ subjectos omnes continuis geldis et taliagiis vexabat
danegeld est tallagium datum Danis, id est iij d. de qualibet bovata terre
nimis afflicti sunt per diversa talliagia ‥ viz. de frumentis, avenis, braseo, lanis, coriis, bobus
salvis racionabilibus regalibus taillagiis dimidie acre terre accidentibus
prior hospitalis Jerosolyme in Anglia habet tenentes in villa sua qui ad taillagia domini regis nolunt auxiliari sicut solent et debent
exceptis regalibus tallagiis
[Rex Johannes ] gravissimum tallagium imposuit super omnes abbatias
destructa est civitas ‥ quod per illos mutata est forma faciendi tallagia, quia rotulus de ultimo tallagio non fuit lectus ‥ coram omni populo ‥ sicut antea fieri solebat
Robertus ‥ rex Scottorum ‥ concessimus ‥ quod ‥ omnes terre ‥ libere sint et immunes ab omnimodis prisis capcionibus, cariagiis, martis, et aliis talliagiis quibuscumque
ego Matildis filia Helewise de Burchedun ‥ dedi ‥ predictis monachis ‥ has prenominatas terras cum pertinenciis suis ‥ liberas et quietas et solutas ab omni terreno servicio et seculari exactione et tailillagio
neque ego Mauricius nec heredes ‥ thallagii ‥ aliquid ab eis [sc. meis burgensibus ] exigere poterimus
tallagium ville viz. tenentium domini iiij li.
David ‥ concedit libertatem baronie ‥ nec ego nec heredes mei nec successores ‥ intromittere possint ‥ infra predictas terras ‥ vel attachiamenta facienda ‥ vel prisas tallagia vel cariagia capienda
Willelmus ‥ abbas Westmonasterii ‥ salutem. noverit universitas vestra nos ‥ confirmasse, sine ullo retinemento ‥ et sine omni exactione tailagii ‥ conventui nostro Westmonasterii villam nostram de Perham cum terris
tota villata dat de tallagio abbatis ij m. dim.