talterium
Tailler, pro cædere, scindere, quod ejusmodi
taleæexscindi soleant : nec multum abludit Salmasius ad Tertulliani pallium, qui vocem nostratem
Tailler, ab ipsis
taleisortam vult,
quod taleæ, ut ait,
sint scissiones lignorum. Charta Philippi Regis Francor. ann. 1220. apud Louvetum in Hist. Bellovacensi :
Si autem alta foresta de Hez vendatur, ubi concedimus Monachis pasturam animalium suorum extra deffensa, sicut prædictum est, ipsi non utentur ibidem illa pastura, quousque Talterium in tantum excreverit, quod de animalibus se defendere possit.
Talleiciumvel
Tallicium. Vide supra in his vocibus.