About
Menu

terrae-motus

TERRAE-MOTUS
. Ordinar. MS. S. Petri Aureæ-val. : Ad matutinas vero, antequam quid fiat, omnia signa simul pulsantur in principio ; quæ quidem pulsatura vocatur Terræ-motus, hoc est quod omnes moveantur ad devotionem propter solemnitatem festivitatis. Ibidem : In hac vigilia (Apostolorum Petri et Pauli) in qua tantummodo fit descensus pro invitatorio dicendo, tertium responsorium non reiteratur, nec per priorem claustralem dicitur ; nec in eo fit Terræ-motus : sed immediate post orationem matutinarum, fit commemoratio solemnis de prædictis festivitatibus ; et tunc pulsantur omnia cimbala in claciscum, etc.

Saved

Recent