terraticum
Terraticodicitur,
quel che si paga per fitto di seminar nel altrui terreno. Argentreus ad art. 266. Consuet. Britan. :
Utitur hæc regio certo contrahendi genere, quod Terragium appellant, Latine verbum pro verbo Solarium dixeris : usus est, cum prædia fere inculta colenda certis colonis tribuuntur perpetuo, aut vero temporario jure, lege dicta, ut in annos singulos decima fructuum auctori rependatur.Chronicon Casinense lib. 3. cap. 63 :
Cum quidam frater ad Terraticum a ruricolis accipiendum directus fuisset, rusticus quidam, a quo triticum exigebatur, saccum frumento implens,..... fugam arripuit.Charta Ludovici II. Imper. ann. 869. apud Ughellum tom. 2. pag. 559 :
Ut nullus habitator terræ pertinentis ad Monasterium supradictum ex illis, qui soliti fuerunt Monasterio reddere Terraticum, etc.Charta Ludovici IV. Reg. in Bibl. Cluniacensi pag. 266 :
De silvis, ubi partem habent, et terris, nullus nisi per ipsorum voluntatem Terraticum accipiat.Charta Hugonis Archiep. Senonensis, ex Tabular. S. Germani Pratensis :
Si autem terram ad Terraticum monachi dederint, Advocatus nihil habebit.
Terraticum de terra assa, in Charta Leotherici Archiep. Senon. ann. 1020. ex Chartul. Crisenon. diœc. Autissiod.