About
Menu

toma

TOMA
,
Tomantula
. Papias : Toma, Tomantula, Pantia, vulgo Tomacellus. Ita MSS. At editus habet Tomacula. Italis, Toma est formaticum pinguius, Tomacella vero hilla, vel lucanicæ species, quomodo Latinis Tomaculum. J. de Janua : Tomacula, intestina propter divisiones et sectiones, a Gr. τέμνω.
Stat. Bereng. comit. ann. 1235. apud Mourgues in Stat. Provinc. pag. 369 : Item statuit et ordinavit, quod nullus castellanus vel miles ab ovibus euntibus et redeuntibus a montaneis.... possit exigere vel petere aliquid, sive mulitationem, sive aliquam bestiam, seu Tomam, vel aliquid in pecunia numerata. Toumo, apud Peltas in Diction. Provinc.

Saved

Recent