About
Menu

tramarcus

TRAMARCUS
. Hugonis Magni Diploma pro S. Juliani Monasterio Turon. tom. 3. Annal. Benedict. pag. 710. datum dicitur in villa Fontanas, ubi residebat domnus Hugo venerabilis Comes et Tramarcus cum suis fidelibus ; hujus vero Diplomatis initio Hugo Dux Francorum appellatur necnon Demarcus : unde colligere est Tramarcum et Demarcum unum et eumdem esse ; est autem Demarcus juxta vim vocis δήμαρχος, Princeps populi, quod de Duce vel Comite dici potest. Vide Demarchus.

Saved

Recent