travacha
Cremenses vero cognoscentes, se non posse defendere murum castri, quin destrueretur, Travacham magnam ex lignis et terra insimul compositam ibi intus in ea parte, in qua ipsum murum destrui videbant, juxta eum construxere.
Quandam machinam, quam fecerant super Travacham, quam ipsi ex lignis et terra intus juxta murum castri composuerant, etc.Ubi vox
travachavidetur poni pro
travaglio, quomodo Galli dicimus
un travail, pro quolibet munimento ad propulsandos hostes exstructo.
TravachaMuratorius tom. 6. col. 1041. et 1043. e Codice Ambrosiano legit
Travata, ut infra videre est ; quod magis placet ; est enim
Travata, Academicis Cruscanis
Riparo fatto con travi, Propugnaculum trabibus constructum : quæ notio belle congruit locis citatis.
Travachavero Tentorium est, Italis
Spezie di padiglion da guerra, tenda. Statuta Vercell. fol. 3 :
Habendo.... tentoria et Travachas in exercitu ad usum suum, etc.Et fol. 280. v° :
Ego Massarius Communis juro ad sancta Dei Evangelia bona fide et sine fraude salvare, custodire et gubernare balistas, tentoria sive Travachas, ferramenta, etc.Rolandinus Patav. lib. 10. cap. 4. apud Murator. tom. 8. col. 313 :
Cum tentoriis, Travachis et tendis.Memoriale Potestatum Regiens. ad annum 1218. ibid. col. 1090 :
Invenerunt Christiani in dicto campo papiliones, Travaclas rarissimas et cultras optimas, etc.Emendo
Travachas. Chronic. Parm. ad ann. 1279. tom. 9. ejusdem Murator. col. 791 :
Travachæ et pavioni erant in platea Communis, ubi jacebant infirmi.Vide Lexicon Milit. Caroli de Aquino et mox Travata.