trebuchetum
Jaciebant siquidem hostes super nostros creberrimos lapides cum duobus Trabuchetis, mangonello, et pluribus matafundis.Matth. Paris. ann. 1246 :
Per septem Trebuchetta ordinata, quæ tam de die, quam de nocte, in castrum Capacii projicere non cessabant.Gesta Ludov. VIII. Reg. Franc. ann. 1226 :
Machinæ eriguntur, Trabucheta, petrariæ, mangonelli parum proficiunt.Richardus de S. Germano in Chronico :
Combusta machina, quæ vulgo dicitur Trebuchetum.Ita enim leg. pro
Trebuvetium.
Trabuchetti, vel
Trabuchetiin enumeratione munitionum Castri Sommeriæ in Occitania, apud Baluz. tom. 6. Miscell. pag. 259. Murator. tom. 6. col. 440. tom. 12. col. 587. 644. etc.
Mouskesin Phil. Augusto :
Infra :Grans perieres et mangoniaus, Arbalestres et Trebukiaus, Atravé sont droit à la mue.
D'un Trebukiet fit trebukier Mult grant partie de lors murs.
Trebus, in Chron. Flandriæ cap. 110 :
Et avoient avec eux plusieurs chariots, qui menoient Trebus et espringals.Cap. 11 :
Et ebahirent plusieurs François de leurGermaniTrebus.
Trebockdicunt. Fragmentum Hist. post Albert. Argentin. ann. 1212 :
Otto Imp. ab Apulia et Italia reversus obsedit oppidum Visense, quod similiter expugnavit usque ad arcam....... Ibi tunc primum cœpit haberi usus instrumenti bellici, quod vulgo Triboc appellari solet.Apud Petrum de Vineis lib. 2. Epist. 57. scribitur etiam
Tribocchus.
Mistrent la main à assegier le chastel et faire engins, et firent un grant Trébuchet, qui gettoit le pesant d'un quintax.
Et su arbora 4. Trabuchs, qui tot jorns treien deins la ciutat.Ita non semel in Chronico Petri Regis Aragon. edito a Mich. Carbonello, lib. 1. cap. 22. 17. 30. lib. 4. cap. 4. lib. 6. cap. 4.
Trabuquet,in Historia bellorum Albigensium lingua vernacula scripta MS. in Bibliotheca Regia pag. 277. Petrus Gerardus Patavinus lib. 7. de Gestis Ezelini pag. 78 :
Gatti, mangoni, Trabuchi, ponti, et ogni sorte di munitioni.Occurrit præterea pag. 80. et in Historia Cortusior. lib. 1. cap. 21. lib. 8. cap. 16. lib. 9. cap. 6. lib. 11. cap. 10.
Ædificia Trabucantia, apud Rollandinum in Chr. lib. 6. cap. 6.
Pars de Boschettis intrinsecorum Mutinæ equitavit ad guastandum et Trabucandum castrum de Livizano.
Super unam quamque turrem unus Trabuchellus fuit erectus.
Machinam versilem, quod Tribuccum vocant, ingentia saxa in munitiones et hostium fossas torquens erigere statuunt.
Nos interim petrarias, Tribuceta, scalas et alia bellica præparantes instrumenta, etc.Alter locus exstat in
Biblia 1.
Blountin Nomolexico.
In expugnatione turris cujusdam miræ magnitudinis, quæ nec petrariis nec instrumentis, quæ Tribucheta dicuntur, poterat superari.
Quæ omnes (testitudines) remanserunt integræ, præter unam quæ crebris Tribuculis Templariorum ictibus concussa fuit aliquantum.Infra :
Inventi sunt in Damiata Tribuculi quatuor, cum petrariis et mangonellis.
Petrarias, Tribunculos et arietes.
Neque insultu petrariarum, aut Trebuculorum ictibus, parum vel nihil profecerunt.An 1219 :
Cum diutius usu petrariarum et Trebuculorum aliarumque machinarum muros civitatis subvertere laborasset.
Trebuchet, apud Henricum de Knyghton ann. 1382 :
Posuerat etiam unam machinam magnam, et unum Trepget, cum una magna gunna, etc.Hinc appellatio mansit apud nos instrumentis, aut machinulis suspensis et lapsilibus, ad captandas aviculas. Has enim etiamnum
Trebuchetsappellamus. Vide Tribuculus, et Meursium in