About Report a problem

Menu

vicedognatus

VICEDOGNATUS
, ut Vicedominatus, Vicedomini munus, dignitas, officium. Charta ann. 1353. tom. 1. Hist. Dalph. pag. 147. col. 1 : Item officium suum veheriæ seu Vicedognatus Domenæ, una cum juribus et utilitatibus suis. Alia ann. 1308. ibid. tom. 2. pag. 142 : Item quod dictus D. Hugo et successores ipsius nullum in perpetuum impedimentum apponant per se vel per alium quominus dictus D. Comes Sabaudiæ et successores ipsius castrum insulæ Gebennensis, Vicedognatum Gebennensem, et omnia quæ idem D. Comes habet, etc.
Vicedomnatus
,
Vicedompnatus
, Eadem notione, in Charta ann. 1290. apud Spon. tom. 2. Hist. Genev. pag. 60 : Item nos Episcopus..... concedimus dicto domino Comiti in feudum dictum Vicedompnatum tenendum et regendum toto tempore vite nostre, etc. Inquesta ann. circ. 1217. ibid. pag. 409 : Item dicit quod cum episcopus Humbertus haberet in vadimonio Vicedomnatum Gebennensem pro sexaginta libris Turon. Vidomnat vulgo apud Genevenses, a Vidomne, uti efferunt, pro Vidame.

Saved

Recent