vicedominus
vicedominus, ī, m. (vicis u. dominus), der Statthalter, Stellvertreter eines Fürsten, der Vizedominus, Cassiod. var. 5, 14, 8 u.a. Eccl. – Vgl. Mommsen im Neuen Archiv 14, 465. Anm. 2.
Benedictus episcopus et vicedomnus sedis sanctae apostolicae
ille [Odo ] totius Anglie ~us sub rege fuit
Philippus ~us, potestas, milites, et populus Parmensis, salutem
mandatum est ‥ quod faciant habere ~o de Pisis, quem rex decoraturus est cingulo milicie
sicut ~us vicem domini gerit sic subprior sub priore ministrabit
prefectos ‥ provinciarum, qui antea ~i, in duo officia divisit, id est in judices ‥ et vicecomites
Leofstanus ‥ pollens honore vicecomitatus ‥ . interea loci ~us infamis post suos descenderat cursores in atrium martyris
seditio fit in populo per comitatus Anglie pro novorum vicecomitum institutione ‥. comitatuum conprovinciales ‥ novos repulere viriliter ~os
Uuilfridus, heres patri dignissimus almo, / qui prius Euboricae fuerat vicedomnus et abbas, / postea ‥ / pontificis summi condignus sumpsit honorem
[Theophilus ] gesserat in clero factus vicedomnus et ipse / ecclesie curas pontificisque vices
priorem loci hoc insigni extulerit ut in toto episcopatu decanus et ~us esset
everterunt domos militum faventium archiepiscopo, ~i scilicet sui et alterius
~us in rebus temporalibus spectantibus ad mensam episcopi preest, quasi seneschallus ‥ et potest ‥ ~us ‥ laicus esse
a stewarde , economus ‥ satellarius, ~us episcoporum est socellarius
vĭcĕdŏmĭnus, ī, m. (vicis), vice-roi, lieutenant du roi : Cassiod. Var. 5, 14.
Si vel dominis, vel qui vice dominorum sunt, veluti tutoribus et curatoribus obtemperaverint. Vicedominus loci,in Actis S. Eutychetis 15. April. Regula Magistri cap. 11 :
Sicut in hominis domo, ut securus sit de omnibus præparandis, dominus rei ordinat Majores familiæ, quos vice domini minores timeant, id est, Vicedominum, Villicum, Saltuarium et Majorem domus, etc.Quibus locis
Vicedominus, Villicus, et
Major domusiidem videntur. Et certe Gregorius M. lib. 9. Epist. 66. titulum
Majoris domustribuit Vicedomino Ecclesiæ : observatque Browerus lib. 8. et 12. Annal. Trevir. pag. 474. 669. 671. 1. edit.
Vicedominumseu Advocatum Trevirensem,
Majorem domusinterdum vocitari a Scriptoribus.
Vicedominusidem qui
Vicarius, seu locum tenens. Chronicon Erford. ann. 1015 :
Episcopus ad nutum Imperatoris, Ludovicum in totam Thuringiam misit, et ibi Vicedominum, id est, Vicarium per totam Thuringiam fecit.Charta Goscelini Archiepisc. Burdegalensis in Tabulario Burguliensis Monasterii :
Simon frater meus Partiniacensis castri mei Vicedominus.Apud Gregor. M. lib. 9. Epist. 37 :
Petrus vir clarissimus Vicedominus gloriosæ filiæ nostræ Rusticianæ Patriciæ, etc.Adde Alexandrum Abbatem Celesinum lib. 3. cap. ult.
rerum summamobtinet. Quo sensu Willelmus Malmesburiensis scribit, Odonem Bajocensem Episcopum et Cantiæ Comitem,
totius Angliæ Vicedominumsub Rege Wilelmo Notho fuisse. Et auctor Historiæ Trevirensis
communi consilio Principum Curiæ Regiæ Vicedominum effectum essesub Henrico V. Juniore.
Castellanus, apud Drogonem Monachum in libro Miraculor. S. Winoci cap. 5. Nam Bergum paruit Castellanis, non Vicecomitibus.
VicedominiMassiliensis occurrit mentio.
Vicecomes, ut observat Seldenus lib. de Titul. honor. 2. part. cap. 5. § 20. Atque ita accipitur in Legib. Henrici I. cap. 7. unde Ingulfus dixit, in Anglia
Vicedominosdictos Præfectos provinciarum.
Præfectos vero provinciarum, qui antea Vicedomini, in duo officia divisit.
Vicedominum Normanniæsese inscribere solet. Hunc consule loco jam laudato.
Episcoporum, iidem qui Theophani et Scriptoribus Græcis
Vicedominus, qui vicem Episcopi agit.Capitul. 1. ann. 802. cap. 13 :
Ut Episcopi, Abbates, atque Abbatissæ Advocatos atque Vicedominos, Centenariosque legem scientes pacificosque et mansuetos habeant, etc.Adde Capit. 2. ejusdem anni cap. 21. Concilium Remense ann. 813. can. 24 :
Ut Præpositi et Vicedomini secundum regulas vel Canones constituantur.Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 13 :
Contigit.... dum ad S. Cyricum oratum venisset in Culmisciacum, locutum eum cum Oeconomo Remensis Ecclesiæ, qui aderat, etc.Mox :
Interea mulier quædam anserem attulit Vicedomino, etc.Ubi
Constituit, ut Abbates Presbyteri cum Clero ad suprascriptum officium peragendum convenientes ex dominico cellario ab Oeconomo Ecclesiæ stipendium sufficiens accipiant : si autem tardi occurrerint, aut negligentes apparuerint, 40. dies a vino abstineant. Vicedominus autem aut Cellarius, si quod jure ministrare debent, in aliquo subtraxerint, retrusi in monasterium per annum dimidium pane et aqua contenti debitam pœnitentiam persolvant.Neque opinor de alia dignitate intelligendus Gregor. M. PP. lib. 5. Epist. 55. dum ait, Protasium
Vicedomini curamgessisse in Ecclesia Arelatensi, antequam ad Episcopatum Aquensem proveheretur. Apud Innocentium III. lib. 2. Epist. pag. 448. fit mentio
Hugonis Vicedomini Majoris Ecclesiæ Placentinæ. In Charta Petri
Lupenandus Presbyter et Vicedominus Episcopidicitur, in qua et memoratur
Rodelgaldus Castaldeus et Advocator Episcopi. Unde alium fuisse
Advocatum, alium
Herlemundum Episcopum Thimierum Abbatem S. Vincentii, Archidiaconum suum Vicedominum per totam diœcesim esse constituisse.Aliorum Vicedominorum ejusdem Ecclesiæ Cenomannicæ mentio passim occurrit in Actis Episcopor. Cenoman. pag. 212. 225. 234. et 235. In Diplomate Wernheri Argentinensis Episcopi anno 1005. apud Guillimannum cap. 7. subscribit
Herbo Canonicus Vicedominus. Gerardi VicedominiArgentinensis meminit Arnoldus Lubec. lib. 7. cap. 10.
Macconiscujusdam
Hermannus Vicedominus Moguntinus, ejusdem Ecclesiæ Pontifex fit. Anonymus in Histor. Pontificum Eboracensium :
Monachus S. Mariani Autisiodor. ann. 1096 :Presbyter egregius successit jure Johanni Wilfridus, heres patri dignissimus almo, Qui prius Euboricæ fuerat Vicedomnus, et Abbas : Postea sed magno meritorum culmine fretus, Pontificis summi condignus sumpsit honorem.
Senonensi Ecclesiæ post Richerium præfuit Dainbertus ipsius Ecclesiæ Vicedominus.Vide Sigebertum ann. 537. Joan. Mauritium Gudenum in Hist. Erfurtensi lib. 1. n. 13. et Ughellum tom. 4. pag. 656.
Vicedominossuos Ecclesia Romana, qui a Pontifice Romano ex ordine Cleri, et aliquando ex Episcopali constituebantur, viri prudentes, et rerum gerendarum peritia insignes, quibus Episcopii vel Palatii Lateranensis cura et administratio committebatur, in gubernanda domo, hospitibus suscipiendis, et domesticorum causis cognoscendis. Anastasius Bibl. in Vigilio PP :
Retransmisit Romam Ampliatum Presbyterum et Vicedominum suum et Valentinum Episcopum sanctæ Rufinæ ad custodiendum Lateranum, et gubernandum Clerum.Idem in Constantino PP. :
Joannes Patricius..... veniens Romam jugulavit Saulum Diaconum et Vicedominum.Rursum in Vita S. Zachariæ PP. meminit
Benedicti Episcopi et Vicedomini, scilicet Ecclesiæ Romanæ. Is Pontificem equitantem comitari solebat una cum Vestiario, Nomenclatore, atque Sacellario, ut est in Ordine Romano. Interdum summi Pontifices
Vicedominos, seu Vicarios suos, constituebant, qui vice sua Episcopos in Ecclesiis ordinarent, ut est apud Gregorium M. lib. 1. Epist. 11. Porro Vicedomini Ecclesiæ Romanæ ædes Romæ in Palatio Lateranensi erat, eaque
Quem.... in Lateranense Patriarchium introduxerunt, et ascendentes cum eo in Vicedominio,... compulerunt eum, ut orationem Clericatus eidem Constantino tribueret.
Advocati. Non semel ii occurrunt apud Scriptores, præsertim apud Eginhardum Epist. 12. 14. 23. 37. 52. Exstat Testamentum Leodebodi Abbatis Monasterii S. Aniani tom. 4. Hist. Franc. quod inter cæteros subscribit
Higecius Diaconus et Vicedominus. In Tabulis Bartholomæi
Vicedomini Abbatis S. Dionysii in Francia, apud Gallandum de Franco alod. pag. 74. ut in libro 2. Vitæ et Miraculor. S. Austregisili pag. 358 :
Vadomari VicedominiCapitul. 1. Caroli M. ann. 802. cap. 13. supra laudatum.Cœnobii ejusdem S. Austregisili : qui pro causa utilitatis Monasterii disposuit ad urbem Pictavorum ambulare.
Quicunque Vicedominatum, vel aliam Ecclesiasticarum rerum administrationem per pecuniam obtinere voluerint, tam ementes quam vendentes cum Simone percelluntur, etc.Utitur etiam Adamus Bremensis cap. 148.
Vicedominosad hoc constitutos constat, ut essent, qui rerum temporalium, ad Ecclesias pertinentium, curam gererent, quamdiu Episcopi, quorum vices agebant, et a quibus erant instituti, rebus spiritualibus et divino officio vacabant :
Quia Episcopi, et universi Sacerdotes,inquit Lex Long. lib. 2. tit. 47. § 9.
ad solam Dei, et bonorum operum actionem constituuntur. Eam esse præcipuam Vicedominorum institutionis causam, ut et Advocatorum, disertius insinuat Charta Ludovici VI. Regis Franciæ ann. 1125. ex Tabulario Ecclesiæ Laudunensis, his verbis :
Notum igitur esse volumus...... quod cum in Episcopio Laudunensi Vicedominatus et Præpositura, quæ ministeria a principio piæ dispensationis providentia ad hoc fuerant instituta, ne quies Episcopalis ab oratione et prædicationis studio secularium causarum turbarum tumultibus exturbaretur, crescente sensuum pravitate in exterminium terræ, et oppressionem pauperum Ecclesiæ redacta fuissent, etc.Adamus Bremensis cap. 182 :
Et tunc quidem Vicedominus noster, quasi fidelis dispensator et prudens, ad custodiendas pauperum eleemosynas deputabatur.Hincmarus Remensis Opusculo 27. al. 29. rerum secularium seu externarum Vicedomino, ut Ecclesiasticarum Præposito Ecclesiæ incubuisse munus indicat, ad Regem Carolum C. :
Et postea, sicut audivi, per Cancellarium Palatii vestri mandastis Vicedomino et Præposito istius Ecclesiæ cum non modica interminatione, ut providerent quatenus ullum obsequium ab Ecclesiæ ipsiusIdem apud Flodoard. lib. 3. pag. 560 :(Remensis) hominibus, nullumque subsidium de facultatibus Ecclesiasticis per Clericum vel Laicum ipse Episcopus posset habere : et Vicedominus Laicos cum carris et operariis, et Præpositus Clericos habentes beneficia huc secum adducerent.
Carcer quoque firmiter a Vicedomino restauretur, et custodes, si necesse fuerit, adhibeantur.
Vicedominoseligebant ipsi Episcopi, qui ipsorum res strenue tutarentur, et vassallorum seu clientum Ecclesiæ suæ causas judicio dirimerent. Gregorius Mag. lib. 9. Epist. 66 :
Volumus autem ut memoratus frater noster Paschasius et Vicedominum sibi ordinet, et Majorem domus ; quatenus possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis, quæ eveniunt, idoneus et paratus existere. Si vero et negligentem eum prospicis, et ea, quæ diximus, implere differentem : omnis Clerus ejus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant quorum personæ ad ea, quæ prædiximus, valeant ordinari.
de Advocatis et Vicedominis,
ut tales eligantur, qui sciant et velint justitiæ causam discernere. Et § 3.
Omnibus Episcopis, Abbatibus, cunctoque Cleropræcipit
Vicedominos, Præpositos, Advocatos, sive defensores bonos habere, non crudeles, nec cupidos, non perjuros, non falsitatem amantes ; sed Deum timentes, et in omnibus justitiam facientes, vel diligentes. (Eadem habentur in Concil. Mogunt. cap. 50.) Et § 9.
habere Advocatum non mala fama suspicatum, sed bonæ opinionis et laudabilis artis inventum. In iis vero eligendis Comes adesse debebat, § 7.
praviessent, amovebantur, ut est in Capitulo 2. ad Legem Salicam § 5. Vetat tamen eadem Lex Longobardorum, ne Episcopi, aut Abbates, Comites, aut Comitum Centenarios in Advocatos sibi asserant, § 4.
Cum in Dei nomine resideret vir inluster Adalaricus Comes una cum sanctissimo Gondemaro sedis Gerundensis Episcopo,.... nec non Assemundo et Hemani Vicedominos, seu et judices qui jussi sunt dirimere causas.... Tunc nos supradicti vassi dominici, Vicedomini, vel judices interrogavimus Seluvane.
alter causam procuraret, alius sacramentum deduceret, ut est in eadem Lege Longobardorum lib. 2. tit. 47. § 8.
Advocatis suis propriis idoneishoc officium delegabant. Ita in § 11.
Advocatoset
Regaliumsuorum, vel bellis, castris, seu præliis Regiis interesse, vel bona sua bello proprio tutari compulsi sunt. Tum enim, quod arma ipsi gerere, vel prælia inire, Canonibus Ecclesiæ vetarentur, viros nobiles in sui tutelam adscripserunt, qui eorum vice vassallos Ecclesiæ in aciem educerent, præliis interessent, præterea justitiam iis administrarent : quos ut in sui tuitionem validius illigarent, bonorum Ecclesiasticorum partem aliquam eis in beneficium ultro concedebant, ut reliquorum essent patroni ac defensores, si ab hostibus suis impeterentur. Ea enim feudorum lex est, ut vassallus dominum tueri ac juvare in bellis suis teneatur. Id præ ceteris testatur Helgaldus Floriacensis in Vita Roberti Regis Franc. pag. 68 :
Crescens quippe ætate, et vir factus virtute, totam terram sanctæ Crucis, quam Fulco EpiscopusGregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 9 :(Aurelianensis) pro sui adjutorio Hugoni potentissimo Belvacensi dederat, hic vir Dei, qui laude et verbo omnipotenti complacebat Deo, mœsto factus animo, per secula celebrando salutiferæCrucis loco suo reddidit dono.
Clamor Abbatis Aureliacensis Cœnobii.... auribus nostris insonuit, videlicet super quibusdam personis, qui injuste detinent beneficia prædicti Monasterii prædecessoribus suis sub fidelitate et dominio pro defensione Ecclesiæ sibi et suis antecessoribus olim concessa.Quo etiam referenda, quæ habet liber, cui titulus :
Carnotensis Ecclesiæ principium : Fuerunt sane priscis illis temporibus alii atque alii Carnutum Pontifices, qui cum Episcopatu Comitatum assecuti, rebus bellicis pariter et civilibus gloriose prudenterque præfuerunt. Proinde omnia ab uno gerebantur : sed unus Hardoinus ab Episcopatu Comitatum distraxit, Episcopus ab se abdicavit, quem in Odonem consanguineum suum bellicarum rerum peritissimum, data illi bonorum tolerabili portione, transtulit, paulo post vero ex parte oneri * vi ferebatur non repente. Item Francorum Regibus intercedentibus, convenit ut de bonis ad principatum intra et extra Carnutum spectantibus, intactis aliquot arcibus æquas partes, æquo jure, Episcopus Comesque sibi haberent. Mox autem ut Episcopus et novus Comes sibi constitutos creavere ; hic Vicecomitem ille Vicedominum, et rursus Vicecomes varios dominos, totidem Vicedominus sibi substituere, ipsisque quædam sua jura decreta sunt, quibus etiam latrones judicare fas esset.Prædictis addenda præterea Charta Henrici Regis Franciæ ann. 1058. ex Tabulario S. Mauri Fossatensis :
Ut enim a nostris majoribus comperimus, jam dictus comes BurchardusChartam integram descripsit Gallandus de Franco alodio pag. 285.(Corboliensis) nihil aliud ab avo nostro jamdicto Hugone, de ipso loco(Monasterio Fossatensi) habuit, neque tenuit, nisi ut providentiam atque defensionem adversus hostes et inimicos sanctæ Dei Ecclesiæ, atque pervasores prædiorum ipsius loci haberent, atque ipsum locum sublimare, atque ditare terrarum suarum beneficiis atque possessionibus liceret.
relevare. Ita Vicedominus Ambianensis seu Pinconiensis, ratione clientelæ obnoxius est Episcopo Ambianensi : et Fulco Vicedominus Cameracensis inter
CasatosGerardi Episcopi subscribit apud Lindanum in Teneræmunda ann. 1089. pag. 217. Gregorius VII. PP. lib. 7. Epist. 19 :
Super quibusdam personis, qui injuste detinent beneficia prædicti Monasterii prædecessoribus suis sub fidelitate et hominio pro defensione Ecclesiæ sibi et suis antecessoribus olim concessa.Apud Gallandum lib. de Franco alodio pag. 335. hæc habentur :
Au denombrement du Vidamé de Châlons rendu à l'Evesque l'an 1581. toutes les fois, que le Vidame ou Vidamesse reprend dudit reverend Pere, il le doit resaisir par le bail de son anel, lequel anel est et demeure audit Vidame ou Vidamesse, toutes les fois qu'il y a nouvel Evesque.Hæc passim obvia.
Mancipia vel colonos quosdam Ecclesiæ desertores tamExstant in hanc sententiam Notitiæ judicatorum veteres aliquot apud Perardum in Tabulis Burgundicis pag. 152. 153.per se ipsum, quam per Radulphum Vicedominum et Ecclesiæ Advocatum apud judices publicos legibus evindicatos, et obtentos Ecclesiastico juri restituit.
Duos suo titulo semper habuit Archidiaconos, et Vicedominum, qui absente Episcopo causas Atrebatensis Episcopatus animadvertebat.Alia hujus rei prostant exempla apud Henricum Mon. de Mirac. S. Germani cap. 52. Eginhardum Epist. 18. in Capitul. Caroli M. lib. 5. cap. 120.
Placitum Vicedominariumappellatur in Diplomate Berengarii Episcopi Virdunensis, quod exstat apud Hugonem Flaviniacensem in Chron. ann. 951. pag. 132.
Quia Reges Francorum ex Regio genere nati, non Episcoporum Vicedomini, sed terræ domini hactenus fuimus computati.
Quia scelestissima etiam consuetudo inolevit, ut obeunte S. R. E. Sedis Pontifice, ipsum Patriarchium depredari soleat ; et non solum in ipso sancto Patriarchio, sed etiam per totam civitatem et suburbana ejus talis bacchatur præsumptio : nec non quia et id inultum hactenus neglectum est, adeo ut omnia Episcopia eadem patiantur, uniuscujusque Ecclesiæ obeunte Pontifice, quod ne ulterius præsumatur, omnimodis interdicimus, etc.
Eodem die obiit Theobaldus Parisiensis Episcopus,... Fecit et aliud solenni dignum memoria : cum enim de consuetudine prava, usitata tamen, Rex Episcopo sedem relinquente, domos Episcopi rebus in eis inventis spoliaret, talliam etiam in terra Episcopi pro sua voluntate faceret, nacta opportunitate, cum pius Rex Ludovicus Hierosolymam proficisceretur, idem Episcopus precibus fusis, et data pecunia impetravit ab eo, ut de cætero Rex in domibus Episcopi nihil omnino capiat in ferro, vel ligno, vel aliquibus utensilibus domuum, vel ornamentis : in terra etiam Episcopi tallia sexcentas
sexaginta
libras excedere non possit.
Notum igitur facimus quia nos, quibus ex antiquo prædecessorum nostrorum tenore quasi jure fisci omnia quæ mortuo Parisiensi Episcopo in domibus ejus inveniebantur, absportare licebat, volentes ecclesiæ Dei et Episcopis Dei servicio mancipatis debitam reverentiam exhibere et eos donis majoribus ampliare, inhonestas consuetudines reformare, moti precibus et supplicatione karissimi nostri Theobaldi Paris. Episcopi viri religiosi, quicquid suppellectilis de materia lignea vel ferrea deinceps Inventum fuerit in domibus Episcopi Paris. post mortem ipsorum in quibuscumque locis et villis domus illæ forte sitæ sint, intactum et integrum succedentibus Episcopis in perpetuum possidendum libere et quiete manumittimus et confirmamus assensu et consilio dominæ Alienordis Reginæ collateralis nostræ.
Quicquid supellectilis et materia ferrea inventum esset in domibus Episcoporum Parisiensium post mortem ipsorum in quibuscunque locis et villis domus illæsitæ essent, intactum et integrum succedentibus Episcopis in perpetuum possidendum libere et quiete manumisit, etc.
Auctoritate quoque Apostolica interdicimus ut suppellectilem decedentis Episcopi Paris. nullus omnino diripiat ; sed ad opus ecclesiæ et successoris sui illibata permaneat, sicut a supradicto Ludovico illustri quondam Francorum Rege concessum est et scripto suo firmatum.
cognovit in plena curia, quod vacante sede per mortem Episcopi Matisconensis, nihil omnino habere in domibus Episcopalibus, neque in terris ad Episcopum pertinentibus, nec in rebus mobilibus, professus est, et terras Ecclesiæ prorsus esse liberas, etc.
Quando viam Hierosolymitanæ expeditionis intravit,exarata in Castris apud Virdun. qua Bartholomæo Episcopo Catalaunensi concessit, ne post decessum Catalaunensis Episcopi, sicut antiquæ consuetudinis tenor huc usque habuerat, in domibus Episcopalibus quicquam ligneum aut ferreum, sive per se, sive per ministeriales suos de cætero caperet : animalia quoque Episcopi, et cætera omnia, quæcunque ad supellectilem domorum Episcopalium pertinere dignoscuntur, sub eadem immunitate conclusit, præter annonam, vinum, aurum, et argentum, quæ omnia juxta vetustam consuetudinem in manu sua et potestate regia retinuit.
Excellentissimo Domino suo Philippo D. G. illustri Francorum Regi R. ejusdem permissione Amb. Ecclesiæ Minister humilis, Sal. et cum honore debito devotum obsequium. Ad instantiam et preces dilecti et fidelis nostri Vicedomini Ambianensis, quod videmus, hoc testamur. Vidimus siquidem tempore bonæ memoriæ patris vestri, quod vacante sede Ambianensi post decessum felicis recordationis Theodorici Episcopi, Gerardus tunc Vicedominus servavit domos et redditus Episcopi. Et ad testimonium Ecclesiæ nostræ, quæ jus Vicedomini testificata est, serviens quidam, qui illuc introire volebat ex parte patris vestri, voluntate ejusdem patris vestri recessit : et Vicedominus in possessione pacifica remansit, tam custodiæ domus,quam reddituum Episcopi : cum etiam ex significatione sui nominis habeat Vicedominus, quod vices Domini debebat agere, bona Episcopi conservando, sed non disputando, si esset in hoc vestræ serenitatis assensus, posset uti jure suo, ut videlicet domos et redditus bona fide custodiret, et non dissiparet.
Quod si de his præfatæ sedisQuod firmare iterum licet Litteris Philippi Aug. ann. 1222. ex Chartul. Campaniæ in Camera Comput. fol. 13.(Catalaunensis) Episcopus ante obitum suum sub legitimo testamento disposuerit, illius contradicere dispositioni nec possumus, nec debemus.
Visitatoremdelegabat, qui bona ipsius Ecclesiæ, et Episcopi adversus invadentes tutaretur, cui Carolus Calvus Comitem adjungi voluit, in Capitul. tit. 43. § 8. Adde Constitut. Sicul. lib. 3. tit. 38. Vide Visitator.
Vicedominorumpræterea officium erat Episcoporum exercitus conducere in hostem, si bellum pro bonis Ecclesiæ conservandis suscipi ab iis necesse foret. Nam olim et
Clerici lite non contenti, arma corripiebant, vibrantia telis tela conferebant, et non verbo, sed ferro contra sui ordinis regulam dimicabant, ut ait Petrus Damianus lib. 1. Epist. 15. quod rursum improbat lib. 4. Epist. 9. his verbis, ubi de Ecclesiarum rectoribus :
Plerique mox ut eis vis infertur injuriæ, ad indicenda protinus bella prosiliunt, armatorum cuneos instruunt, sicque hostes suos acrius forte quam læsi fuerant, ulciscuntur. Quod mihi plane videtur absurdum, ut ipsi Domini Sacerdotes attentent, quod turbis vulgaribus prohibetur : et quod verbis impugnant, operibus asserant. Quid enim magis Christianæ religioni contrarium, quam redhibitio læsionum ?Tradit Ingulfus ann. 870. Osgotum,
Vicedominum Lincolniensem, veteranum et validissimum bellatorem, cum cuneo Lincolniensi num. 500. bellum cum Paganis commisisse, et victoriam insignem adeptum esse, occisis tribus Regibus cum ingenti multitudine. Idem tradit Chronicon Petroburgense in Monast. Anglic. tom. 1. pag. 68. Alia in hanc rem exempla prodit Historia Australis ann. 1295.
Cumque rapinarum quæstio in omnes caderet Episcopo subjectos, non transivit etiam negotiatores, qui ex omni parte terrarum Bremam solitis frequentabant mercibus, eos omnes execranda Vicedominorum exactio coegit sæpe abire nudos.Adde cap. 182. et Concilium Lateranense IV. can. 45. Quæ porro hic de Vicedominis adnotantur, communia censeri debent cum iis, quæ de Advocatis supra observavimus, ut qui, maxime a quo ex ordine Laico eligi cœpere, nomine tantum differant, cum Episcopi non semper
Vicedominos, sed sæpe Advocatos habuerint.
Vicedominorumappellatione Tutores ac Advocatos habuerint Ecclesiæ, hic obiter annotabimus. Eæ vero sunt :
Ambianensis, apud Guibertum, Willelmum Tyrium, et alios passim.
Lincolniensis, apud Ingulfum pag. 859. 861. 864.
Belvacensis, apud Loisellum in Histor. Belvacensi cap. 5. num. 2. 3.
Carnotensis, apud Fulbertum Epistol. 130.
Rotomagensis,apud Aigradum Mon. in Vita S. Ansberti Archiepiscopi Rotomag. num. 27.
Tarvanensis, apud Bovonem de Inventione reliquiarum S. Bertini cap. 3.
Ravennensis, in Charta ann. 1031. apud Rubeum in Histor. Ravennat. lib. 5. pag. 280.
Silvanectensis, apud Sammarthanos in Gallia Christ. in Episcop. Silvanect. num. 40. ann. 1090.
Remensis, apud Joan. Sarisberiensem Epist. 214. Duchesnium in Hist. Castilionea lib. 2. cap. 1. et seqq.
Cenomanensis, apud Faustum in Vita S. Mauri Abbat. num. 16. 34. 37. Adrevald. de Miracul. S. Benedicti cap. 6. etc.
Lucensis, apud Ughellum tom. 7. Ital. sacr. pag. 1296.
Cameracensis, apud Lindanum in Teneræmunda pag. 217.
Gebennensis, apud Guichenonum in Episcopis Bellicensibus pag. 45.
Cumarum, in Italia, in Charta Henrici Regis Normann. ann. 1311. in Regesto Papiensi Cameræ Comput. Paris. fol. 184.
Senonensis, ex lib. 1. feud. Campaniæ fol. 44.
Catalaunensis, ibid. et apud Pillet. Hist. Gerbor. pag. 290.
Meldensis, ibid. pag. 305. et ex laudato feud. lib. fol. 26. Vide Pilletum ad calcem Hist. Gerbor.
In quolibet episcopatu debet esse Vicedominus, qui et hospitibus et causis supervenientibus, loco episcopi, possit satisfacere.
Laicus non potest esse Vicedominus, sed potest esse auditor ecclesiæ.
Vicedominimunus idem fuisse atque
Advocatinegat Muratorius tom. 5. Antiq. Ital. med. ævi col. 310. in nota ad Placitum ann. 902. ex quo tamen id officii præstitisse mihi apertum est, si
advocatinomine patronum causæ intelligas. En placiti verba col. 309 :
Ibiquesuos habuit etiam ecclesia Sabinensis, et aliquando ex ordine episcopali, ut patet ex pervetustis ejusdem ecclesiæ Constitutionibus editis ann. 1737. in quibus memoraturnostris præsentiis veniens Viventius archipresbyter et Vicedominus, qui causam da pars ipsius ecclesiæ episcopatui agebat, et ex alia parte Ghispertus presbiter... altercationem inter se abentes. Dicendum ipse Viventius archipresbyter : Volo justitiam abere ab isto Ghisperto presbitero, etc. Vicedominos
Nicolaus de Zabaresclis, episcopus Hortanus, Vicedominus Sabinensis.
Vicedominatusofficium ad capitulum ejusdem ecclesiæ pertinebat, cujus jura explicantur in Charta Nicolai episc. ann. 1252. ex Tabul. hujus eccl. :
Cum dilecti filii præpositus, decanus et capitulum Cameracense, vacante sede, administrationem habentes spiritualium et exercitium ecclesiasticæ jurisdictionis et emolumentum ejusdem per Cameracensem civitatem et diocesim, cum administratione temporalium in bonis episcopalibus universis participarent et sua facerent ratione Vicedominatus, quem ipsi habent per totam castellaniam Cameracensem et in villa de Thinio, cum suis pertinentiis, omnia mobilia spectantia ad episcopum tempore mortis suæ, necnon et omnes proventus episcopatus provenientes infra terminos antedictos, vacante sede Cameracensi, et etiam donec electus pro tempore sua regalia recepisset et de hoc fidem fecisset capitulo memorato, et super modo utendi Vicedominatu prædicto inter nos et prædictos præpositum, decanum et capitulum quæstio mota esset, etc.
Ut nullus de successoribus nostris, nec archidiaconus Vicem-domini, nec Missi clerici vel laici discurrentis.... tenere vel dominare videntur.
officia, quæ conferebantur ab Episcopo Cabilonensi Canonicis ejusdem Ecclesiæ in
terrariisCapituli Cabilonensis, (ita prædia quædam Ecclesiæ vocabant, quorum possessores
Terrariidicti,) qui quidem
Vicedominatusiidem sunt, quos
Præpositatusvocant in aliis Ecclesiis Cathedralibus, Gall.
Untervitztum, apud Guden. Codic. Diplom. tom. 1. pag. 964. et 968. in Catalog. Vicedominorum Moguntin.