villicus
Villicus proprie villæ gubernator est, unde et a villa Villicus nomen accepit :Riculfus Suessionensis Episcopus ann. 889. cap. 15 :οἰκονόμος autem tam pecuniæ quam frugum et omnium, quæ dominus possidet, dispensator est ; unde etοἰκονομικός , Xenophontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem villæ, sed dispensationem universæ domus, Tullio interprete, significat.
Villici, id est, provisores villarum.
Vilicus Aquæ Claudiæ, in vet. Inscript. apud Reines. pag. 565. quem consule.
Institutio autem et destitutio Villici, id est, majoris et omnium servientium villæ.... erit in dispositione præfati dom. Regis.Lambertus Ardensis :
Ab Antiquo Comitis Walteri tempore, quemdam Villicum, vel Præpositum, quem antiquiora tempora Vassum suum appellant, in terra Ghisnensi habebant, qui de omnibus decimis et possessiunculis, quas in eadem terra possidebant, eis, ut Villicus, sufficienter respondebat, etc.Charta Adalberonis Episcopi Metensis ann. 1065 :
Cæterum testati sunt Abbatis vel Villici mei esse arbitrii, ut legitime et libere quicquid libuerit, sine Advocato possent placitare de terris, de domibus, etc.Joannes de Beka ann. 1322 :
Ex parte sua Ballivum sive Villicum deputavit.Idem in Hereberto Episcopo :
Nam antea Pontifices, aut per seipsos, aut per villicos eadem dominia judicaverunt. Villicus et Scabini Leodienses,apud Joannem Hocsemium cap. 10.
Villicus et Scabini de Vilvordia,in Charta ann. 1232. apud Miræum in Donat. Belgic. lib. 1. cap. 99.
Nullus Villicus, qui vulgariter Major vocatur, etc.Adde pag. 197. 227. et Litteras ann. 1248. tom. 5. Ordinat. Reg. Franc. pag. 600. etc.
Villiciconditio apud Ecclesiasticos
Præpositiapud Laicos. Charta ann. 1206. apud D.
Licet Præposito justitiam exercere in homines Ducis, sine Villico ; et Villico similiter in homines Episcopi, sine Præposito.
Villicus, in Sententia Navarri Episc. Conser. ann. 1208. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 96 :
De terris rusticorum et Villicanorum, quos sine consensu abbatis in pignus accipiunt, vel emunt, decornimus quod de cetero non fiat.
Villicos ministeriales et Scabinos ponere vel deponere poterit Præpositus Marsnensis sine Advocato. De reditibus S. Remigii per Villicum et Scabinos placitabit Præpositus sine Advocato.
Villicocæteris villæ incolis præest, apud Stephanot. tom. 5. Fragm. MSS.
Villicis. Charta Eberhardi Bambergensis Episcopi, in Chronico Reichersperg. ann. 1154 :
Tres videlicet curtes Villicales cum adjacentibus molendinis, etc.
Ego autem non eorum, qui possuntVillicare et regere hæc, sed dispositione et regimine indigentium particeps sum, etc.
villæ. Charta Johannis Abbat. Corbeiensis ex Tabul. ejusd. Monast. :
Pro quadam terra..... quam ei dederat Comes Flandriæ Philippus in Parrochia et Villicatu Usciæ, quam terram cum nemore dicebamus nostri juris esse.Vide mox Villicatio.
Villici. Lambertus Ardensis :
Ghisnensis Comes factus Sifridus, Villicaturam sive Præposituram villico et suis reliquit hæredibus, a quibus denuo Ardensibus usque in hodiernum diem Villicatura sive Præpositura successit dominis.
Præsenti privilegio inviolabiliter sancimus, ne jure hereditario villici vel judices fiant, sed utrumque ministerium, id est, Villicaturæ et juweriæ, in potestate abbatis et gratia consistat.
Villici, seu Majoris villæ. Charta Roberti Abbat. Corbeiens. ex Tabul. ejusd. Monast. :
Nosque Villicatum et in feodum concessimus, apposita determinatione infra scripta. Igitur de Villicatu concessimus ei unam masuram cum curtillo, et duo rupticia, porro duos sextarios vini de venditionibus, de banis duos sextarios, de mortua manu duos sextarios, duos denarios de donatione terræ, qui dicuntur de wantibus.
Quod ministeriales sui curtium suarum ministeria, id est judiciarias potestates et Villicationes per feudum et hereditario jure vellent obtinere.Occurrit rursum ibid. pag. 742. col. 1.
Villicocommittebatur. Charta Conradi II. Imp. apud Browerum lib. 3. Antiquit. Fuldens. cap. 17 :
Cui primum in mandatis dedimus, ut omnes Villicationes a Laicis reciperet, et per Præpositos suos, viros honestos et religiosos officia dispensando disponeret.Alia Marcwardi Abbatis Fuld. ibidem cap. 18 :
Nec mirum, nam Laici habebant inter se divisas Villicationes, et, quod volebant, retinebant. Hac inquam occasione maxima distractio primum facta est huic Ecclesiæ. Nam quicunque Laicorum aliquanto tempore habebat inter manus Villicationem hujus Abbatiæ, optimos exinde sibi excepit mansos, eosque pro beneficiali jure in suos hæreditavit filios, ita ut aliqua Villicatio plures amitteret hubas, quam retineret ; et Villicatio, quæ debebat servire in monasterio ad 14. dies, vix 7. serviret fratribus, et quæ 7. vix tres dies, vel prorsus nihil serviret fratribus.Infra :
Villicationes meas Laicis interdixi, quas statim cum fratribus meis et quibusdam rusticis, sicut mihi ratum et consultum videbatur, disposui.Alia Conradi Imp. ann. 1114. apud Miræum lib. 2. Donat. Belgic. cap. 4 :
Adjicimus quoque, ut sicut ex sententia Principum coram nobis judicatum est, nullus Villicationem in possessionibus ad eundem locum pertinentibus hæreditario jure teneat vel repetat ; sed Abbas, qui pro tempore fuerit, idoneum et fidelem Villicum de familia monasterii constituat.Vide Traditiones Fuldenses lib. 3. tradit. 40.
Vicaria, vulgo
Per omnes enim novem circumjacentes parrochias, hoc est quantumcumque extenditur Lupicini Villicatio, quæ etiam vulgari vocabulo Viatura dicitur.Tabul. S. Vincentii Cenoman. :
Concessit.... terram de Paleis quam dedit Robertus filius Frogerii cum Villicatione et cum decima.
Tu Guillelmus Raymundi de Burgo...... a nobis tenes hodie Villicationem sive vicariam dominationis vicecomitalis burgi Narbonæ..... Tenetis pro ipsa vicaria usaticum anguillarum, etc.Vide in Villicus.
Notum facimus quod cum abbas et monachi S. Petri Latigniacensis haberent medietatem in quodam operatorio sito in Villicatione S. Petri et quod adhærebat Ecclesiæ S. Furcei, etc.
Relinquo quoque omnes consuetudines, videlicet Villicationem, stabulationem, et ita liberum reddo eundem burgum, etc.Notitia ann. 1190. ex Tabulario Eccl. S. Laudi Andegav. fol. 79 :
Cum... molendinis, piscationibus, sanguine, Villicatione, etc.Tabularium S. Martini de Campis :
Dedit S. Martino de Campis.... Villicationem et capturam, et omnem consuetudinem justam et injustam, quam habebant in terra de Tullo, etc.
Tenetur idem Hugo et ejus hæres successive omnes tallias prædicti arpenni dominis feodi omnino reddere, et monachi debent de cetero unum denarium de Villicatione tantummodo reddere annuatim.
Leprosis de Belloloco in meis Villicatibus Carnotixx. sol. annuatim constitutos ad faciendam eis pitanciam.
Vicaria, vulgo
Ad Texuam habet Comes Villicariam, sanguinem, raptum, furtum, incendium.Occurrit ibi non semel. Charta ann. 1227. in eodem Regesto fol. 13 :
Et hæc teneat de me cum omni Villicaria et cum justitia ad servitium equorum et armorum ad meas expensas, nec pro rebus prædictis aliud mihi teneatur impendere. Ego autem ipsius augmentum facere cupiens, ipsi pro servitio suo honore scilicet et amore, augmentavi et concessi eidem Fulquero et suis hæredibus in homagium prædictam totam Senescaliam et Villicariam de Mota Achart, etc.Charta Fulconis Regis Hierosol. et Comitis Andegav. pro Canonicis S. Laudi :
Quia.... Gaufridus Comes pater meus eisdem Canonicis dederat terram de Butta Meduanæ, cum aquis et Villicaria, et omnibus consuetudinibus terræ, etc.
Concedimus monachis S. Albini... omnem Villicariam et omnem jurisdictionem et districtum quos habebamus in parochia de cella Guirchiensi.
Villicariæsuæ. Chartul. Vincentii Cenoman. fol. 51 :
Itaque villa de Soudai remansit monachis cum præfatis duobus mansionariis quita et libera.... ab omni exactione, scilicet fenatoribus, Villicaria et omni gravamine, in perpetuum possidenda.Ibidem :
Ipse autem Galterus Villicariam habet in mansionariis extra cimiterium.Charta ann. 1269. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Vendidit et concessit...... omnes fructus quos habere poterat..... in pressoragiis, meseria..... vaeria sive vaeriis, dominiis, et Villicariis universis.
villarum, rustici. Hist. Episc. Rom. MS. apud Stephanot. tom. 7. Fragm. pag. 204 :
Per urbes, vicos et villas Villicolæ incedebant se flagellis et loris cædentes, etc.
VI´LLICUS, VI´LICUS(ἐπίτροποςin Greek writers, Plut. Crass. 4), a slave who had the superintendence of the villa rustica, and of all the business of the farm, except the cattle, which were under the care of the magister pecoris (Varro, R. R. 1.2). The duties of the vilicus were to obey his master implicitly and to govern the other slaves with moderation, never to leave the villa except to go to market, to have no intercourse with soothsayers, to take care of the cattle and the implements of husbandry, and to manage all the operations of the farm (Cato, R. R/ 5, 142). His duties are described at great length by Columella (Colum. 11.1and 1.8), and those of his wife (vilica) by the same writer (12.1) and by Cato (100.143).
The vilicus is properly distinct from the actor (οἰκονόμος) who had charge of finance, payments, &c. The vilicus is, however, sometimes called actor praedii. (Marquardt, Privatleben, 139.)
[P.S] [G.E.M]