vogranum
Hautoalibi, vel
Gaspaleumdicitur. Charta ann. 1163. ex Tabul. Majoris Monast. :
Major noster S. Peregrini Guillelmus Chabart dicebat se habere in grangia nostra apud S. Peregrinum areæ scopationem, sedem moncelli segetum in grangia congregatarum, et Vogranum grangiæ cum tractu decimæ.Vide Volgranum.
Proponebat... se debere habere de altari unum panem, tractum quoque decimæ annonæ,..... et quandam vineam et plateam domus de quibus erat contentio, et totum Vogreium et duas partes paleæ.Ibidem :
Similiter Simon habebit in palea tertiam, sacerdos aliam abbas tertiam. In Vocgrio nihil recipiet Simon.
Ouquel son pré Pierre Racine vit le filz d'un appellé Martin et le filz de feu Regnault, qui gardoient les bestes ;... auxquelz il dist qu'ilz avoient fait mengier son Virgrain, et que encores venoient-ilz faire mengier ses pastures.