About
Menu

vrsus

VRSUS
, Præstatio Regi Bohemiæ recens dicto fieri solita. Albertus Argentinensis in Chron. pag. 145 : Collecta enim ibi imposita, quæ Ursus dicitur, et de novo Regi creato debita, apud Bohemos remansit.
Ursum Circumducere.
Hincmarus Remensis in Capitul. ad Presbyteros cap. 14 : Nec plausus et risus inconditos, et fabulas inanes ibi referre aut cantare præsumat. Nec turpia joca cum urso, vel tornatricibus ante se facere permittat. Synodus Trullana can. 61 : Τῷ αὐτῷ δὲ τούτῳ ἐπιτιμίῳ καθυποβάλλεσθαι δεῖ καὶ τοὺς ἄρκτους ἐπισυρομένους ἢ τοιαῦτα ζῶα, πρὸς παίγνιον καὶ βλάβην τῶν ἁπλουστέρων. Ubi observat Balsamon in ejusmodi ursorum capitibus et corporibus tincturas appendere solitos, dareque passim ex pilis eorum cum tincturis, tanquam phylacteria, ad depellendos morbos, atque adeo oculorum fascinos amoliendos. Vide Minator 2.
Ursorum Pastus
, inter onera quæ a vassallis suis domini exigebant, recensetur in Charta Dudonis Abbatis Dervensis ex Tabulario ejusd. Ecclesiæ. Vide in Pedatura.

Saved

Recent