vrus
silvester: addunt Regiæ
Bufalus.
Nec non et Punicis Oscisque verbis usi sunt Veteres, quorum imitatione peregrina verba non respuit ut in illo, SilvestresAimoinus lib. 1. Hist. Franc. cap. 1. ubi de Herciniæ sylvæ feris :uri assidue ; Uri enim Gallica vox est, qua feri boves significantur.
Tertium est genus earum, quæPostremis Aimoini verbis conveniunt, quæ scribit Fulco lib. 1. viæ Hierosol. :Uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum est, et magna velocitas ; neque homini neque feræ, quam conspexerint, parcunt. Hos studiose captos foveis, interficiunt. Hoc se labore durant adolescentes, atque hoc genere venationis se exercent,... amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. Hæc studiose conquisita ab labris argento circumducunt, atque amplissimis epulis pro poculis utuntur.
Idipsum Cæsar. lib. 7. et Plinius lib. 11. cap. 37. de urorum cornibus vice poculorum tradunt. Urorum vero venationis meminit Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo M. cap. 11 :Uris cornua sunt immensæ concavitatis, Ex quibus ampla satis, et lævia pocula fiunt. Vitibus et mensis et honora et commoda prosunt, Seu docti artifices ea quadrificata rotundent, Integra sive sinant, et fissa caloribus aptent.
Cum ecce quietis et otii impatientissimus Carolus ad venatum bisontium velUrorum in nemus ire, et Persarum nuntios secum parat educere.