Aquae
vel, una ex purgationibus vulgaribus, quas
Judicia Deiappellabant : qua criminis alicujus suspectus, vel de gravi aliquo facinore delatus, in aquam demergebatur
Hludovicus Hludovici Regis filius, decem homines Aqua Calida, et decem ferro calido, et decem Aqua Frigida ad judicium misit coram eis, qui cum illo erant, petentibus omnibus, ut Deus in illo judicio declararet, si plus per rectum ille habere deberet portionem de regno, quam Pater suus dimisit ex ea parte, quam cum fratre suo Carolo per consensum illius et per sacramentum accepit : qui omnes inlæsi reperti sunt.Wibertus in Leone IX. PP. cap. 2 :
Utrum integre reddidissent rerum suarum decimationem sub judicio Aquæ Frigidæ perscrutabantur.Charta fundationis Abbatiæ S. Severi apud Marcam in Hist. Beneharn. lib. 3. cap. 8 :
Tandem complacuit illis judicium facere in Aqua Frigida, etc.
Cum Aqua Frigida ad judicium Dei exire,apud Hincmarum in Opusculo 55. Capitul. cap. 43. Usatici Barcinonenses MSS. cap. 101 :
Vere judex aliter noverit, nisi hoc quod judicaverit ad verum, traxerit per sacramentum, et per batayam, vel per judicium Aquæ Frigidæ, vel Calidæ.Charta Ildefonsi Regis Aragon. ann. 1187. pro libertatibus villæ Amiliani, in Regesto Ludovici Hutini Regis Franc. pag. 7 :
Item ille, adversus quem maleficium factum fuerit, vel proditio, si alium accusaverit, de quo aliqua suspicio sit Curiæ, accusans præstabit sacramentum de calumnia, quod credit illum accusatum forefactum, de quo eum accusat, fecisse, et exinde accusatus recipiet judicium Aquæ Frigidæ.Constitutio Jacobi I. Regis Aragon. :
Si quis intra hanc prædictam pacem Domini, aliquod malum alicui fecerit, in duplum ei componat, et postea per judicium Aquæ Frigidæ treugam Domini in Sede sancti Petri emendet.Charta Communiæ Tornacensis ann. 1187 :
Si aliquis super alicujus morte fuerit accusatus, et per legitimos testes illum occidisse probari non poterit, judicio Aquæ Frigidæ innocentiam suam probabit.Idem statuitur de eo, qui
de noctealiquem
armis molutisvulneraverit. Apud Gregor. lib. 5. Decret. cap. 8. Presbyter de homicidio infamatus,
judicio Aquæ Frigidæ suam innocentiam probasse dicitur.Adde Wibertum in Vita S. Leonis IX. PP. cap. 1.
probationis vulgarisspeciem
Aquæ Judiciumnude crebro appellant veteres Tabulæ et Scriptores. Charta Philippi Augusti Regis Franc. ann. 1200. pro Universitate Parisiensi contra Præpositum Parisiensem :
Nisi forte elegeritIta usurpant Leges Forestarum Canuti Regis cap. 13. Statuta Willelmi Regis Scotiæ cap. 15. 16. Statuta Alexandri II. Regis Scotiæ cap. 7. Regiam Majestatem lib. 4. cap. 3. § 4. Decreta Ladislai Regis Hungariæ lib. 1. cap. 28. lib. 3. cap. 1. Chronicon Flaviniacense pag. 244. Gervasius Dorobernensis pag. 1590. Historia Vezeliacensis lib. 4. Bracton. lib. 3. tract. 2. cap. 15. § 2. Adde Ughellum tom. 7. Ital. Sacr. pag. 864.(idem Præpositus) Parisiis publice Aquæ subire Judicium, in quo si ceciderit, damnatus erit ; si liberatus, nunquam Parisiis, vel alibi, in terra nostra Præpositus noster, vel Ballivus erit.
Aqua Judicialisdicitur in Tabulario Angeriacensi fol. 30 :
Judicium Aquæ Exorcizatæ,apud Guibertum lib. 3. de Vita sua cap. 16. Interdum tamen
aquænomine utramque, et
frigidam, et
calidam, intelligi posse non diffiteor, ut in
Cum omni libertate et plena justitia, videlicet cum banno et sanguine, Aqua et duello, et aliis hujusmodi libertatibus.Hic enim tam
Judicium aquæ frigidæquam
calidæintelligi potest.
Et quoniam... ostendimus divina auctoritate baptismum esse judicium, unde et Jordanis baptisma designans interpretatur Rivus judicii, quo Princeps mundi mendax, et pater ejus, foras ejicitur, et baptismus Dei est consilium, divini viri ad ignota investiganda invenerunt Judicium Aquæ Frigidæ. In quo aquæ frigidæ Judicio, ad invocationem veritatis, quæ Deus est, qui veritatem mendacio cupit obtegere, in aquis, super quas vox Domini Dei intonuit, non potest mergi, quia pura natura aquæ naturam humanam per aquam baptismatis ab omni mendacii figmento purgatam, iterum mendacio infectam, non recognoscit puram, et ideo eam non recipit, sed rejicit ut alienam, etc.Idem ad Hildegarium Episcop. Meldens. pag. 676 :
Solertia Christianitatis, inter acta et agenda judicia consistentis, ex antiquo sanxit et frequentavit Judicium, quod fit per Aquam, quodque sub Noë factum fuerat in Arca fidei, liberans innocentes et condemnans noxios.His consentanea habent Orationes ipsæ, quæ a Sacerdote pronunciabantur in exorcismo aquæ frigidæ, de quibus mox.
frigidæexamine, nocens ac reus supernatat, innocens in imum delabitur, ut ex Hincmaro colligitur. Ita etiam Orationes in adjuratione aquæ a Sacerdote facta :
Ut si de hoc furto scisti, aut vidisti, aut bajulasti, aut in domum tuam recepisti, aut consentiens, aut consentaneus exinde fuisti, aut si habes cor incrassatum vel induratum, evanescat cor tuum, et non suscipiat te aqua, neque ullum maleficium contra hoc prævaleat, sed manifestetur.Iisdem infra ferme similia habentur.
Novum ac mirabile signum in eis ostendere digneris, ut innocentes de crimine furti, vel homicidii, vel adulterii, aut alterius nævi, cujus examinationem agimus, more aquæ in se recipiant et in profundum pertrahant : conscios autem-hujus criminis a se repellant atque rejiciant, nec patiantur recipere corpus, quod ab onere bonitatis evacuatum ventus iniquitatis allevavit.Ibid. ex alia oratione :
Ut nullomodo suscipias hos homines illos, si in aliquo sunt culpabiles de hoc, quod illis obicitur, scilicet aut per opera, aut per consensum, vel per conscientiam, seu per ullum ingenium ; sed fac eos super te natare, et nulla possit esse contra te causa facta aut ullum præstigium inimici, quod illud possit occultare.
Sed in Aquæ Frigidæ Judicio, non constare videtur, quod innoxii submerguntur, aqua,Historia Vezeliacensis lib. 4. extremo :(f. aquam) culpabiles supernatant.
Sequenti die adducti sunt illi duo, qui videbantur revocati ad Judicium examinis Aquæ, quorum unus omnium judicio salvus per aquam factus est : alter porro remersus in aquam fere omnium ore damnatus est.Et infra :
Iterum ipso petenteGuibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14. de quodam fure :ad Aquæ Judicium reductus, et secundo demersus, nec vel parum ab aqua receptus est.
Ineffabili commento gazophylacium prorupit, et copiosius aurum gemmasque tulit. Quibus tultis, celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis Matriculariis injectus est, superque natando convictus, cum quo et alii primi damni cognitores, quorum alii furcis illati, aliis vero parsum.Idem Scriptor capite 26. de quibusdam hæreticis :
At quia talium est negare, et semper hebetum clam corda seducere, addicti sunt Judicio Aquæ Exorcizatæ... Dixi ad Episcopum : Quoniam testes absunt, cœpto eos addicite judicio... Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt : Corpus et Sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus, vir fide integerrimus, qui ut non subjicerentur judicio, eorum promissa respuerat, ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit : inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram credidisse, aut docuisse. Clementius in dolium missus, ac si virga supernatat. Quo viso infinitis gaudiis tota effertur Ecclesia, etc.Hermannus Monachus de Miraculis S. Mariæ Laudun. cap. 28. de quodam fure :
Ubi dum servaretur, quadam nocte vas maximum aqua impleri, seque in eo ligatum fecit deponi, tentare scilicet volens, utrum in aqua intus mergeretur, an supernataret ? Cum vero se sine ulla dilatione vidisset ab aqua receptum fuisse, et ad vasis fundum pervenisse, exhilaratus dixit, se nihil ultra timere ; sed sponte in aquam ingressurum fore.Sed res, cum serio acta est, longe aliter successit, uti infra narratur. Statuta MS. Caroli I. Reg. Sicil. cap. 114. ubi de lege paribili :
Quant aucuns estoit accusez d'aucun crime, dont il deust estre noyez, s'il n'estoit coupable, il ne pooit noyer : mais ce n'est mie voir, car ce fesoit li banfices de l'air, qui le retient, non mie autre chose.Adde Loccenium lib. 2. Antiq. Suecicar. cap. 7.
Sic et inventus in judicio noxius, si fuerit forte super plura suspectus, iterato est Judicio examinandus quousque inveniatur emendationis confessione probatus.
Conligatur autem fune, qui examinandus in aquam demittitur : ... qui ob duas causas Conligari videtur, scilicet ne aut aliquam possit fraudem in judicio facere, aut si aqua illum velut innoxium rcceperit, ne in aqua periclitetur, ad tempus valeat retrahi.Infra :
Et hoc examinandus judicio, Conligatus in aquam dimittitur, et Conligatus retrahitur, et aut purgatus statim judicio arbitrorum absolvitur, aut usque ad purgationem Conligatus, judicio examinatur.Eadem habet Opusculo 59. pag. 681. Denique Leges Æthelstani Saxonicæ cap. 23. Edit. Latinæ 30 :
Si aqua gelida faciunda est quæstio, ad sesquiulnam funis in aquam mergitor.
gelida, neque Phillipsius Hist. Jur. Anglos. § 55. inter ordalia, Anglosaxonibus usitata aquam frigidam recenset. Confer ejusdem Histor. Jur. Anglic. vol. 2. pag. 270.
cadebat, ut loquitur Charta allata Philippi Augusti,
perirevulgo dicebatur. Assisæ Henrici II. Regis Angliæ, apud Rog. Hovedenum, de eo qui
retatusfuerit de murtro vel latrocinio, etc. :
Eat ad judicium aquæ, et si Perierit, alterum pedem amittat. Et apud Northamtune additum est pro rigore justitiæ, quod dextrum similiter pugnum cum pede amittat, et regnum abjuret.Idem Hovedenus pag. 566 :
Sed quia judicio aquæ Perierat, etc.Et pag. 804 :
Donec judicio aquæ vel ferri se mundaverit, et, si Perierit, suspendatur.Gervasius Dorobern. in Chron. ann. 1195 :
Ibique per ministros Regis judicio aquæ mundati sunt, vel Perierunt.
Benedictiones aquæ judiciiindigitat Gilbertus Lunicensis Episcopus, de usu Ecclesiastico, apud Laudatos Scriptores legere cuivis promptum sit. Ita autem se habent :
Cum hominem vis mittere ad judicium aquæ frigidæ ob comprobationem, ita facere debes : accipe illos homines, quos vis mittere in aquam ; adduc eos in Ecclesiam, et coram omnibus illis cantet Presbyter Missam, et fac eos ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicent, interroget Sacerdos cum adjuratione ista, et dicat : adjuro vos homines per Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et per Christianitatem, quam suscepistis, et per S. Trinitatem, quam docuistis, et per istas sanctas reliquias, vel sanctam venerationem, quæ in ista Ecclesia sunt, ut non præsumatis accedere ad hoc sanctum altare, nec istam sacram Communionem accipere ullo modo, si hanc causam vestræ reputationis (hoc est illa vel illa) fecistis, aut scitis, quis hoc egit. Si autem tacuerint, aut nullam professionem inde dixerint, accedat Sacerdos ad altare, et more solito communicet : postea vero communicet illos, qui in aquam mittendi sunt. Cum autem communicat, dicat Sacerdos ad altare : Corpus hoc et Sanguis Domini nostri Jesu Christi sit vobis ad probationem hodie. Expleta Missa, accipiat Sacerdos Crucem et Evangelium, et incensum, et pergat ad locum destinatum cum aspersione aquæ benedictæ ubi probentur. Et cum venerit ad ipsum locum, det illis hominibus bibere de aqua benedicta. Cum autem dederit, unicuique dicat : Hanc aquam dedi vobis ad probationem hodie. Postea conjuret aquam, ubi illos mittere debet, dicens ita : Adjuro te, aqua, etc. Post conjurationem autem aquæ, exuat eos vestimentis suis (et induat eos vestimentis de Exorcista, et alliget in eis singulariter sinus rectæ consuetudinis) faciatque eos osculari Evangelium et Crucem, et posthac aspergat super unumquemque ex ipsis de ista aqua benedicta, et dicta adjurationem sequentem, et projiciatHactenus Ordo ad exorcismum aquæ frigidæ, cui consonant Leges Æthelstani Saxonicæ § 23. Codex vero MS. quem laudat Mabillonius, hæc subdit :eos statim singulariter in ipsam aquam. Hæc autem omnia facere debet jejunus ; et neque illi antea comedant, neque ipsi, qui eos mittant. Sequitur exorcismus, etc.
Hoc autem judicium creavit omnipotens Deus, et verum est ; et per domnum Eugenium Apostolicum inventum est, et omnes Episcopi, Abbates, Comites, seu omnes Christiani per universum orbem eum observare studeant, quia multis probatum est, et verum inventum est. Ideo enim ab illis inventum est et institutum, ut nulli liceat super altare manum ponere, neque super reliquias vel Sanctorum corpora jurare.
conjuratoribus.
Examen aquæ frigidæ. Quando Romani propter invidiam tulerunt Domino Leoni Papæ oculos et linguam propter thesaurum S. Petri, tunc venit ad Imperatorem Karolum, ut eum adjuvaret de suis inimicis. Tunc Imperator reduxit eum Romam, et restituit eum in locum suum, et thesaurum supradictum non potuit invenire nisi per istud judicium. Quod judicium fecerunt beatus Eugenius et Leo et Imperator, ut Episcopi et abbates et Comites firmiter teneant et credant, quia probatum habuerunt illi sancti viri, quia illud invenerunt. Cum volueris hominem mittere ad examen aquæ frigidæ, apprehende illos, quos vis examinare, et duc eos ad Ecclesiam, etc.
Incipit ordo ad Judicium faciendum. Si aliquis de furto reprehensus fuerit, ipseque hoc fecisse se negaverit ; die Martis ad vesperas causa purgandi se se perducatur ad ecclesiam laneis indutus vestibus et nudis incedens pedibus ; ibique in ecclesia, videlicet usque ad diem Sabbati cum legalibus custodibus commoretur, triduanum faciens jejunium, in pane videlicet azymo puri ordei, et aqua, et sale, et cressone aquatico : mensura autem ordei sit quotidie talis, qualem apprehendere potuerint duæ manus insimul junctæ, et quantum pugillus capere poterit de cressone, et quantum salis ad hoc sufficiat. In his autem tribus diebus matutinas et missam cum horis ad dies pertinentibus audiat, et exquiratur ne aliquod maleficium super se habeat. Die vero Sabbati missam sic sacerdos incipiat.
Missa.
Justus es, Domine, et rectum judicium tuum : fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam.
Ps. Beati immaculati. Gloria.Oratio.
Absolve, quæsumus, Domine, delicta famuli tui, ut a peccatorum suorum nexibus,
quæ pro sua fragilitate contraxit, tua benignitate liberetur, et in hoc judicio, prout meruit, tua justitia præveniente, adversitatis censuram invenire [Ordo Dunstani.] mereatur. Per Dominum, etc.Lectio libri Levitici.
In diebus illis locutus est Dominus ad Moysen dicens : Ego sum Dominus Deus vcster : non facietis furtum, non mentiemini, etc.
usque ad hæc verba : sed timebis Dominum Deum tuum, quia ego sum Dominus.Levit. 19. a V'. 11. ad 15. In ordin. Dunstani ante Graduale : Item alia lectio Epistol. beati Paul. Apost. ad Ephes. cap. 4. V'. 23. ad 28. Graduale.
Propitius esto, Domine, peccatis nostris, ne quando dicant Gentes : Ubi est Deus eorum. V'. Adjuva nos, Deus salutaris noster, et propter honorem nominis tui. Domine, libera nos.
Alleluia. V'. Deus judex justus, fortis et patiens, numquid irascetur per singulos dies ?
Lectio S. Evangelii sec. marcum.
In illo tempore : Cum egressus esset Jesus in via, procurrens quidam genuflexo ante eum dixit ei : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam, etc.
usque ad hæc verba : habebis thesaurum indeficientem in cœlo, et veni, sequere me.Marci 10. a V'. 17. ad 21. Offertorium.
Immittet angelum Dominus in circuitu timentium eum, et eripiet eos. Gustate et videte quoniam suavis est Dominus.
Secreta.
Intercessio sanctorum tuorum, Domine, misericordiæ tuæ munera nostra commendet : ut quia merita nostra non valent, eorum deprecationibus indulgentiam valeat obtinere. Per, etc.
Præfatio.
Æterne Deus, qui non solum peccata dimittis ; sed ipsos etiam justificas peccatores, et reis non tantum pœnas relaxas, sed dona largiris et præmia, cujus nos pietatem supplices exoramus ut famulum N. tuum non de præteritis judices reatibus ; sed hujus culpæ veritatem expectantibus insinues ; quatenus in hoc populus tuus præconia nominis tui efferat, et te vitæ præsentis et perpetuæ auctorem agnoscat. Per Christum Dominum nostrum.
Post orationem Dominicam, antequam dicatur :
Pax Domini, dicat sacerdos hanc orationem super eum, qui aquæ judicio probandus est : Deus, de quo scriptum est, quia justus es, et rectum judicium tuum, fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam, ut non de pristinis judicetur reatibus, sed in hoc, prout meruit, tua benedictione præveniente, veritatis subsequatur judicium. Amen. Et quia justus es et amator justitiæ, et a cujus vultu videtur æquitas ; fac in conspectu populi tui ut nullis malorum præstigiis veritatis tuæ fuscentur examina. Amen. Petitiones nostras, Domine, placatus intende, et culparum omnium præteritarum huic veniam clementer tribue ; et si culpabilis est de hoc furto, tua larga benedictio non ei ad suffragium, sed hujus culpæ nobis ad insinuandam veritatem proficiat. Amen. Quod ipse præstare dignetur qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit etregnat per omnia sæcula sæculorum. Amen. Adjuratio ante perceptionem Corporis Domini.
Adjuro te N. per Patrem et Filium et Spiritum Sanctum, et per christianitatem, quam in baptismo suscepisti, et per sanctam Trinitatem, et per sanctum Evangelium, et per sanctas Reliquias, quæ in hac ecclesia, vel in toto mundo continentur, et per illum sanctum baptismum quo sacerdos te regeneravit, ut nullo modo præsumas hoc sacrosanctum Corpus Domini accipere, neque ausus sis ad hoc sanctum altare accedere, si hoc furtum fecisti, aut consensisti, aut scis qui hoc egerit.
Si autem tacuerit et nulli hoc dixerit, vertat se sacerdos ad altare, et sumat sacrificium in semetipso. Postea vero communicet eum, qui aquæ judicio probandus est, ita dicens : Corpus Domini nostri hoc et Sanguis Christi sit tibi ad probationem hodie.
communio.
Justus Dominus et justitias dilexit ; æquitatem vidit vultus ejus.
post communionem.
Perceptis, Domine Deus noster, muneribus sacris, te suppliciter deprecamur, ut hujus participatio sacramenti et a propriis reatibus nos indesinenter expediat, et in hoc famulo tuo veritatis sententiam declaret. Per, etc.
Ita missa expleta, homo prædictus in ecclesia exuatur non solum laneis vestibus, verum etiam femoralibus, et accingatur circa renes novo panno lineo, ne pudenda ejus videantur, cooperiaturque ad horam, sive tempus, pallio vel coppa propter frigus ; et sic ad lacum aquæ cum processione et letania ducatur, donec dicatur
Agnus Dei, usqueMiserere nobis . Lacus autem aquæ duodecim pedes mensuratos habeat in profunditate, viginti vero circumquaque in latitudine, et usque ad summum aqua impleatur : in tertia vero parte foveæ fustes fortissimi cum cleta fortissima ponantur desuper, ad sustinendum videlicet sacerdotem aquam benedicentem, et judices desuper assistentes, et hominem intraturum in aquam, cum duobus vel tribus hominibus eum ibidem demittentibus.incipit benedictio aquæ.
Deus judex justus, fortis, autor et amator pacis, patiens et multum misericors, qui judicas quod justum est, et rectum judicium tuum, qui respicis terram et facis eam tremere, tu Dominus omnipotens, qui per adventum filii tui Domini nostri Jesu Christi mundum salvasti, per ejus passionem genus humanum redemisti ; hanc aquam benedicere et sanctificare dignare, et præsta, clementissime Pater, dominator omnipotens, ut si quis innocens de hoc furto in hanc aquam corpus suum applicare voluerit, confestim ab ista aqua in tuo nomine atque virtute sanctificata suscipiatur et salvus, præstante Domino nostro, permaneat ; et sicut filios Israel eductos de Ægypto in transitu rubri maris salvasti, et Susannam de falso crimine liberasti : sic corpus innocentis, omnipotens Deus, ab omni læsione insaniæ
(f. infamiæ) Ordo Dunstan. salvare dignare. Quod si aliquis culpabilis vel noxius de hoc furto corde tumido induratoque pectore vel superba mente reus de hoc furto in hanc aquam corpus suum apponere voluerit ; tu Deuslæsionis insanie.omnipotens, tua pietate et rectissimo judicio tuo declarare et manifestare digneris ; et jube ut ab aqua hac non excipiatur ; sed videntibus famulis tuis rejiciatur, ut anima ejus per pœnitentiam salvetur : et si ille nocens vel reus per aliquod maleficium, vel per herbas, vel per causas diabolicas cor suum induraverit, et peccatum quod fecit confiteri noluerit, tua dextra, quæsumus, Domine, declarare dignetur. Per, etc. alia oratio.
Deus innocentiæ restitutor et amator, qui autor pacis es et judicas æquitatem, humilibus te rogamus precibus, ut hanc aquam ordinatam ad justitiam et examinationem cujusqumque dubietatis benedicere, et sanctificare, atque superna virtute tua perlustrare digneris : ita ut si innocens de hoc furto. unde purgatio quærenda est, in hanc aquam tua benedictione sanctificatam corpus suum immittere voluerit, tua benignissima miseratione confestim ab ista excipiatur aqua et postmodum illæsus appareat. Si autem culpabilis aut reus contempserit, et quasi temptator judicium tuum adierit ; aut per herbas, vel per quæcumque temptamenta seu molimina moleficiosa peccata sua confiteri noluerit, sed defendere inflatus per aflictorem
[Ordo Dunstan. malitiæ contra examen veritatis tuæ : justissime et misericordissime Domine Deus, ad hoc virtus tua, quæ omnia superat cum veritate quæ permanet in seculum seculi, declaretur, ut reus de hoc furto ab ista aqua tua virtute rejiciatur : quatenus justitiæ tuæ non dominetur iniquitas, sed veritati subdatur falsitas, et ut cæteri hoc videntes ab incredulitate sua, te miserante, liberentur. Per, etc.Afflatorem]Postea jurent sacramenta et accusans et defensor, quasi duellum ingressuri jurent ; et connectantur insimul manus repressi sub flexis poplitibus ad modum hominis in campum artum intrantis. Deinde vero corda quadam, quæ eum tanere queat, circa lumbos alligetur ; atque in corda ad largitudinem longioris capilli fiat nodus ; et sic in aquam suaviter, ne aquam commoveat, demittatur. Si vero usque ad nodum demersus fuerit, extrahatur ceu salvus ; sin autem, quasi reus a videntibus æstimetur.
Adsciscunt sibi Presbyteros, qui animas hominum carissime vendant, feminas nudatas aquis immergi impudicis oculis curiosi perspiciant, aut grandi se pretio redimere cogant.
Et postea per judicium aquæ frigidæ trevam Domini in Sede sanctæ Eulaliæ emendet.Præterea in Statutis Calomanni Regis Hungariæ lib. 1 :
Judicium ferri et aquæ in aliqua Ecclesia fieri indicimus, nisi in Sede Episcopi et majoribus præposituris.Vide Guillelm. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. in Append. pag. 20.
Quando qui putatur et qui est noxius, in aquam examinandus dimittitur a dimittentibus secundum quandam formam baptismatis Dominus invocatur, quatenus veritas unde requiritur, demonstretur, et tenebras ignorantiæ nostræ inluminare dignetur,Idem opusc. 39 :ne aut innocens injuste a nobis damnetur, aut nocens sua negatione, aut diabolica fraude, aliquo modo impunitus evadat. Sed et ipse qui examinandus in aquam dimittitur, invocationem invocantium sua responsione et denotatione confirmat, juxta formam quodammodo ante baptisma, etc.
Aqua frigida, sicut et in baptismate, sacratur.Guibertus lib. 3. de Vita sua cap. 14 :
Celebrato jam sacri laticis judicio, in hunc cum aliis matriculariis injectus est.Et cap. 16 :
Addicti sunt judicio exorcizatæ aquæ.Infra :
Missas itaque egit Episcopus, de cujus manu sub his verbis sacra sumpserunt : Corpus et sanguis Domini veniat vobis ad probationem hodie. Quo facto piissimus Episcopus et Petrus Archidiaconus... ad aquas procedunt. Episcopus cum multis lacrymis Letaniam præcinuit, deinde exorcismum fecit. Inde sacramenta dedere, se nunquam contra fidem nostram docuisse aut credidisse, etc.Denique Durandus lib. 4. Ration. cap. 4. n. 10. ait, quatuor esse genera
aquæ benedictæ, atque in iis primam recenset
Aquam, in qua fit judicium purgationis, quæ, inquit,
in usu non est. Sed prohibitum tandem in Concilio Lateranensi sub Innocentio III. PP. cap. 18. ne ullus Clericus aut Sacerdos
purgationi aquæ ferventis, vel frigidæ, seu ferri candentis, ritum cujuslibet benedictionis aut consecrationis impendat.
Judicium aquæ frigidærusticos ac infimæ conditionis homines spectasse colligimus ex Legibus Scoticis, seu Regiam Majestatem, lib. 4. cap. 3. § 4. et Glanvilla lib. 14. cap. 1 :
Tenetur accusatus se purgare per Dei judicium, scilicet per ferrum calidum, si fuerit liber homo, vel per aquam si fuerit Rusticus, secundum diversitatem conditionis hominum.His consentit Hincmarus Remensis tom. 2. pag. 543 :
Ut si præfati sui homines, quia non liberæ conditionis sunt, aut cum aqua frigida, aut cum aqua calida inde ad judicium Dei exirent, quid inde Deus ostenderet mihi sufficeret.Conventus Alsaticus anno 1051. § 6. apud Goldastum :
Plebeius autem et minoris testimonii Rusticus aquæ frigidæ se expurget judicio.
Inter quos quidam Nobilis et dives captus fuit, nomine Johannes Senex, qui cum per judicium aquæ se mundare non posset, obtulit Domino Regi quingentas libras argenti pro vita habenda. Sed quia ipse judicio aquæ perierat noluit Rex denarios illos recipere, sed præcepit eum suspendi in patibulo.Narrat præterea Conradus Abbas Urspergensis Welphonem quemdam Comitem sub Conrado II. Imp.
judicio aquæ frigidæ innocentiam suam probavisse. Id etiam firmat quod in Præpositum Parisiensem statutum supra observavimus. Vide Gervasium Dorobern. ann. 1195. pag. 1590.
Accersitis militibus qui præsidebant, illum sacratum locum precabar ut sanctum cum prædio venderent mihi. Illi vero resistebant nolentes vendere locum francum et ab omni censu liberum. Super hac re iratus perhibebam locum in alodio castri mei esse. Tandem complacuit illis judicium facere in aqua frigida. Ventum est ad horam diei : nolens hujus rei victusvideri, misi meam uxorem cum meis filiis, cum episcopis et senioribus, atque cum principibus totius Vasconiæ et vicinorum comitatuum, qui in circuitu terræ istius sunt, ego remanens castro. Cum vero jam adesset hora, ut parvulus ab episcopo in aqua mergeretur, etc.
aquæ frigidæ judiciuminterdixit Ludovicus Pius Imp. in Lege Longob. lib. 2. tit. 55. § 31.
Gerberga... tanquam venefica, aquis præfocata est.Nithardus lib. 1. ann. 835. de eadem :
Gerbergam more maleficorum in Ararim mergi præcepit.Adeo ut jam olim maleficæ immersione examinarisolerent.
Compendiosa certisque modis astricta defensio Probæ, ut loquuntur, aquæ frigidæ, qua in examinatione maleficarum plerique judices hodie utuntur.Alterum vero adversus ejusdem examinis usum scripsit ann. 1585. Hermannus Neuvalds.
Enim vero in modum subituræ judicium aquæ, ligata, ab altissimo ponte Castri Salvaterra nomine projecta est in profundum torrentem... Illa vero super undas profundissimi torrentis miseratione Domini, plusquam ter posset arcus jacere sine mersione delata, consedit arenis, unde sui cum gaudio reportaverunt ad propria.Hisce fere similia habet Gregorius Turonensis lib. 1. Miraculor. cap. 69. et 70.
Ipsam Helenam Constantini imperatoris matrem(esse) omnipotens Trinitas Deus... suis dignatus ostendere famulis supplicatus, triduano jejunio, et consultus vulgari suo judicio aquæ.
Judicium ferventis Aquæappellatur in Lege Frision. tit. 3. § 6. in Lege Longob. lib. 1. tit. 9. § 29.
Examinatio Aquæ Ferventis, in Lege Wisigoth. lib. 6. tit. 1. § 3. et in Lege Frision. tit. 3. § 4.
Ad Examinationem Ferventis Aquæ Dei judicio probandus accedat, Ibid. § 5.
Ad Aquam Ferventem se idoniare, in Lib. 4. Capitul. Caroli M. Append. 2. cap. 33.
Aqua Ferventi se expurgare, purificare, in cap. 15. 20. Caus. 2. qu. 5.
Aqua Bulliente se expurgare, apud Burchardum Episcop. Wormaciensem in Lege familiæ
Judicium Aquæ Ferventis, apud Joannem Sarisberiensem Epist. 122. Agobardus lib. contra judicium Dei cap. 1 :
Jube ferrum vel Aquas Calefieri, quas inlæsis manibus attrectem.Speculum Saxon. lib. 1. art. 39 :
Vel ferrum candens manibus portent, vel in aquam Bullientem Brachium usque ad cubitum imponant. Aqua Calida,in Charta Ferdinandi Regis Castellæ æræ 1081. apud
Yepeztom. 6 :
Quod si aliquis homo, qui sit de mandatione Regis, moratur in domo sancti Andreæ, sit absolutus ab imperio Regis, et propter aliquam calumniam non faciat aliud judicium, ni det quinque homines, qui sint digni Aqua Calida defendendi.Le Roman
du RenardMS. :
Voir il n'ot oncques en moi part, En tel maniere, n'en tel guerre, Si que j'en feroie un juise, (judicium) De Chaude Yaüe, et de fer chaud.
Vicarius ipsius feminæ ad judicium Aquæ Ferventis exiit, et postquam incoctus fuerat ipse repertus, eadem femina maritali toro ac conjugio regio... est restituta.Infra :
Constat nimirum, ut inquiunt, quia in Aqua Ignita coquuntur culpabiles, et innoxii liberantur incocti, quia de igne Sodomitico Lot justus, evasit inustus, et futurus ignis, qui præibit terribilem judicem, Sanctis erit innocuus, et scelestos aduret, ut olim Babylonica fornax, quæ pueros omnino non contigit, neque contristavit, vel quicquam molestiæ eis intulit ; sed vincula eorum comburens, incendit quos reperit de Chaldæis ministros Regis, qui eam succendebant.
Cum homines vis mittere ad comprobationem Judicii Aquæ Calidæ,Quæ hic habentur de lapide inligato, distinctius explicantur in Legibus Adelstani Regis :primum fac eos intrare cum omni humilitate in Ecclesia, et prostratis in oratione dicat Sacerdos has orationes (quas prætermittimus) . His orationibus completis surgatur pariter, et coram hominibus illis cantet Presbyter Missam, et faciet ad ipsam Missam offerre. Cum autem ad Communionem venerint, antequam communicet, interroget Sacerdos cum adjuratione, et dicat : Adjuros vos, etc.(ut supra ubi de Aquæ frigidæ judicio) . Deinde imponatur ignis subter caldaria, et dicat Sacerdos has orationes, quando ipsa aqua calescere cœperit, etc. et qui manum mittit in aquam ad ipsum examen, dicat Orationem Dominicam, et signet se signaculo Crucis, et festine deponatur ipsa aqua fervens desuper juxta ignem, et judex perpendat ipsam lapidem inligatam ad mensuram N. infra ipsam aquam more solito, et sic inde extrahat eam in nomine Domini ipse qui intrat ad examen judicii. Postea cum magna diligentia sic fiat involuta manus sub sigillo judicis signata, usque in die tertio, quo visa sit viris idoneis et æstimata.
In aqua fervente accipiat homo lapidem, qui per funem suspendatur in simpla probatione per mensuram palmæ, in tripla autem unius ulnæ ; manus vero sigilletur, et aperiatur, ut supra diximus in consecratione ferri.Nimirum lapis fune desuper alligatus in cacabum demergebatur, quem reus extraheret, immissa in aquam ferventem manu, vel brachio.
æno, vel
æneo, id est, cacabo, seu olla calefactam aquam igne supposito. Glossæ Græc. Lat.
Olla, æneum, miliarium. Hinc in Lege Salica tit. 55. § 1 :
Ad Æneum mallare : si quis ad Æneum mallatus fuerit, et forsitan convenerit, ut ille qui admallatus est, manum suam redimat, etc.Adde § 7 :
Manum suam in Æneum mittere,in Pacto legis Salicæ tit. 76. § 2.
Ad Æneum fidem facere, in eodem Pacto tit. 59. § 1. Pactum Childeberti et Chlotarii. § 4 :
Si homo ingenuus in furto inculpatus, ad Æneum provocatus manum incenderit, quantum inculpetur, furtum componat.Gregorius Turonens. lib. 1. Miracul. cap. 81 :
Factis rei veritas approbetur : succendatur igni Æneus, et in ferventi aqua annulus cujusdam projiciatur : qui vero eum ex ferventi unda sustulerit, ille justitiam consequi comprobatur.Adde lib. de Gloria Confess. cap. 14. Leges Adelstani Regis apud Bromptonum pag. 856
Si aquæ judicium fit, calefiat, donec excitetur ad bullitum, et sit alfetum(caldarium) ferreum vel æreum, vel plumbeum, vel de argilla ; et si anfeldthythe sit,(id est simplex accusatio) immergatur manus post lapidem vel examen usque ad Wriste,(id est carpum) , et si triplex accusatio sit, usque ad cubitum.
æneumveteres, alii
caldariamappellarunt. Lex Longobard. lib. 1. tit. 33. § 1
Si quis servum alienum sine voluntate domini sui in sacramentum miserit, aut manum in Caldaria mittere fecerit, etc.ubi Editio Heroldi
Calderiam. Examen Caldariæ, in Usaticis Barcinonensibus cap. 46 :
Deinde quidquid jurent, per examen Caldariæ demonstrent.Cap. 74 :
Respondere debent Bajulis suis de eorum directis per Calderiam, etiam sine judicio.Cap. 10 :
Uxores rusticorum manibus propriis per Calderiam... sein Charta Gastonis Vicecom. Beneharn. ann. 1282. in hist. Beneharn. lib. 5. cap. 10. n. 2. cap. 28. n. 4 :expient. Caldaria judiciaria,
Concessi quoque eidem Ecclesiæ Caldariam Judiciariam cum marmore, ita quod in toto Archidiaconatu non habeatur, nisi ibi tantummodo :ubi
marmorisvoce intelligitur, ni fallor, vas marmoreum ad examen per aquam frigidam.
Cacabus, pro examine ferventis aquæ usurpatur in Charta ann. 1102. apud Ughellum tom. 7. pag. 864 :
Ferrum, Cacavum, pugnam, aquam vobis non judicabit, vel judicari faciet.Johannes Tinnemuthensis in Vita S. Paterni Episcopi Venetensis n. 4 :
Tunc in fervore spiritus jubet Paternus aquam in æneo Cacabo, donec ferveret, calefieri, et manum immittens, albam et frigidam post aliquantulum moræ spatium traxit.
Arnulfus, Amara Farina cognominatus, S. Mariæ Monasterio vineas suas post mortem filiorum suorum Laurentii et Frogerii, si absque liberis migrarent a sæculo, in perpetuum concessit. Quibus nullo remanente hærede defunctis, Gaufridus Adelelmi filius, Telbertusque Præpositus, Odilaus, atque Lambertus sese hæredes illius propinquitate sanguinis asserentes, donationem illam irritam fore debere proclamantes, prædictis vineis calumniam imposuerunt, quod in Curia S. Mariæ ante Richildim Abbatissam veraces, sublimesque personæ, quorum nomina subter scribuntur,Habetur alia ChartaAperta Lege probandum fore judicaverunt : qui videlicet calumniatores hominem suum, Hermaldum nomine, sicut dijudicatum fuerat, in sanctiss. Trinitatis Ecclesiam, ubi calefiebat aqua, deduxerunt. Sed Deus omnipotens, judex justus et rectus S. Matris suæ famularum, tanti non patiens injuriam detrimenti, nec viri fidelis volens eleemosynam remanere in manus iniquorum, aperto manifestavit judicio, illos prædictarum calumniatores injuste extitisse vinearum. Nam prædictus Hermaldus Missa celebrata, corporisque Christi ac sanguinis Communione percepta, necnon et jurejurando super sanctorum reliquias pro more persoluto, ita oculorum lumine privatus erat, ut vix ad sartaginem, in quam manum missurus erat, sicut ipse postea omnibus, qui aderant, retulit, recedere potuisset. Immissam vero manum ita ex aqua lotam retraxit, ut ipse non solum in manu, verum etiam interius pæne usque ad intima cordis se combustum confiteretur, et ille, et magistri sui, prædicti scilicet calumniatores, reatum suum signi virtute cognoscere cogerentur. Qui etiam dum in manum, sicut moris est. sigillare permitteret, rogaretur ; aiebat se nullatenus posse præ dolore pati, ut aliquid manum illam contingeret. Servatus in manu nuda usque ad diem tertium, inflatam admodum et excoricatam, sanieque jam carne putrida effluentem dexteram invitus ostendit. Ita divinitus ostensa veritate, et falsitate detecta, recte acquisitæ omnino remanserunt Cœnobio vineæ. Nomina judicum sive testium Gaufridus de Meduana, Clarembaldus atque fratres ejus, Adelaldus, Gaufridus, etc.
Waeterordeel.
Incipit adjuratio ferri vel Aquæ fervidæ in simplo unum pondus, in triplo tria ferrum æquiparet pondera. Et in illa adjuratione non adsint, ut prædiximus, nisi jejuni. Et dictis letaniis sic sacerdos in loco ubi ferrum accenditur, vel Aqua infervescatur adjurationem initiando inchoet.Sequuntur orationes.
His peractis aqua benedicta cunctis adstantibus detur ad degustandum, et aspergatur per totam domum. Ubi notandum pondus e cacabo extrahendum, pro ratione criminis aut levius aut ponderosius fuisse. Improbatum tandem atque interdictum fuit legum canonumve auctoritate ejusmodi
aquæ ferventis judicium, ita tamen ut judices etiam inferiores illud revocare potuerint, cum judicarent necessarium. Id saltem colligitur ex Libertat. novæ bastidæ
de Avoyann. 1308. in Reg. 40. Chartoph. reg. ch. 62 :
Item duellum, vel judicium Aquæ ferventis, vel ferri candentis in dicta bastida non fiat, cum sit legibus et canonibus improbatum nisi aliter dominus senescallus Carcassonensis et abbas Candelii, vel ejus judex secundum criminis qualitatem cognoscerent faciendum.
AQUAEthe name given by the Romans to many medicinal springs and bathing-places. The most important are mentioned below in alphabetical order.
The name given by the Romans to many mineral springs and bathing resorts. (1) Cutiliae, mineral springs in Samnium, near the ancient town of Cutilia, which perished in early times, and east of Reaté. There was a celebrated lake in its neighbourhood, with a floating island, which was regarded as the umbilicus or centre of Italy. Vespasian died at this place.
(2) Patavīnae. See Aponi Fons.
(3) Sextiae (Aix), a Roman colony in Gallia Narbonensis, founded by Sextius Calvinus, B.C. 122; its mineral waters were long celebrated. Near this place Marius defeated the Teutoni, B.C. 102.
(4) Statiellae, a town of the Statielli in Liguria, celebrated for its warm baths.
(5) Mattiăcae, a town of the Mattiaci in Germany, now Wiesbaden.
(6) Badēnae, a German town, now Baden.
(7) Pannonĭcae, a town in Pannonia, now Baden in Austria.
A district (vicus) of the city of Vienna, governed by 10 delegates (decemlecti) designated as landlords (possessores Aquenses): CIL XII, 2459, 2460, 5874; AEpigr (1934) 165.
Three monuments are well known. First is a funerary arch known as the Campanus arch because of an inscription mentioning that L. Pompeius Campanus had the monument erected in honor of all his relatives. This type of tomb is very unusual. It is 9.15 m high, 6.7 m wide, and has a 3 m span. Built of finely cut stone, it has an entablature terminating in a projecting cornice and topped by an attic. On the E side of the arch are eight niches, alternately rectangular and curved, for the busts of the dignitaries listed below, while those of the other six mentioned on the attic were probably on the top of the arch.
The next monument is called a temple, a rectangular building (17 x 13 x 14.5 m); its walls, built of large stones, still stand 9.75 m high. According to local tradition this was a temple to Diana, but the tradition is unfounded.
Finally, the baths, remodeled since antiquity and incompletely excavated, consist of three frigidaria, two adjacent tepidaria, and two pools and one room, all heated. The pools were faced with marble and the walls with painted stucco. The healing god Bormo (or Borvo) was worshiped at Aix.
The town museum has inscriptions, sculptures (Constantine? a Muse?) and other finds from the surrounding area.
BIBLIOGRAPHYP. Wuilleumier, Le passé d'Aix-les-Bains (1950) I.
M. LEGLAYAn important civil settlement and health resort on a terrace of the Strei river NW of the present town. The name appears as Hydata in Ptolemy (3.8.4). The site, called pagus Aquensis, belonged to the territory of Ulpia Traiana Sarmizegetusa and was ruled by a praefectus, who was at the same time the decurion of Sarmizegetusa.
All that remains is a basin at a water source, and traces of the imperial road to Ulpia Traiana Sarmizegetusa. The camp traces are uncertain. The neighboring quarry was used in antiquity.
Among important inscriptions discovered was one from A.D. 161, in honor of the governor P. Furius Saturninus (CIL III, 1412), and tiles and bricks bearing the seals of Legio XIII Gemina.
BIBLIOGRAPHYV. Christescu, Viaţa economică a Daciei romane (1929) 102; D. Tudor, Oraşe, tîirguri şi sate în Dacia romană (1968) 115-19.
L. MARINESCUA statio in Dacia inferior, near the sources of the Apa Cioroiului river. It comprised a civil agglomeration covering ca. 20 ha, a quadrilateral citadel (130 x 235 m) in the center, and a necropolis at its S end. The earth citadel was built by the local population after the invasion of the Carpes in 245-247. The name of this place appears in the votive inscription of a certain Germanus speculator leg. VII Claudiae, dedicated to genio stationis Aquensium; and a dedication to Hercules: pro sal. Aquensium made by M. Opellius Maximus, dec. Montanensium.
It was probably a fiscal customs statio, and was located in the center of a vast, fertile plain. The archaeological excavations uncovered a villa rustica, public baths, a temple, pottery ovens, and foundations of houses. The coins discovered go from Trajan to Heraclius. The temple, having a naos, a pronaos, and a vestibulum, covered an area of 6.6 by 17.8 m and was very likely consecrated to Hercules. In a ditch, buried as membra disiecta, were 37 fragments of statues (Minerva, Mercurius, Bacchus, Hekate, Apollo, Venus, Matres, Iupiter, Aion, etc.). They are from a ritual burial performed after the destruction of the Carpes. (At present, these remains are preserved with other pieces of the same type in the Museum of Craiova.) The statio Aquensis was also an administrative center of an important agricultural area divided among several large landowners, such as C. Ant. Iulianus, M. Cassius Herculanus.
BIBLIOGRAPHYAnÉpigr (1959) 330-31; (1963) 136; (1967) 392.
D. Tudor, “Săpăturile arheologice de la Cioroiul Nou,” MCA 8 (1962) 547-54; id., Templul şi statuetele romane de la Cioroiul Nou,” Omagiu P. Constantinescu-Iaşi (1965) 109-15; id., “Aqune en Dacie inféieure,” Latomus 25, 4 (1966) 847-54; id., “Şantierul arheologic Cioroiul Nou,” Apulum 6 (1967) 593-605; id., Oltenia romană (3d ed., 1968) 214-20; id., Oraşe (1968) 315-23; TIR, L.34 (1969) 47.
D. TUDOR