abcturium
Deinde incipiat Pontifex de sinistro angulo ab Oriente, scribens per pavimentum cum cambuta sua Abcturium usque in dextrum angulum Occidentis, etc.Ita enim præferre Codicem Remensem, monet Menardus, ubi alii habent, A, B, C. Unde conficitur
Abcturium, esse
Abecedarium, seu Alphabeti literas : quod alii
Abgatorium, vel
Abgetoriumvocant, ut mox dicetur : proinde efferendam hanc vocem, quasi scriptum esset
Abecetorium. Abicidicunt Itali. At Codex Ecclesiæ Senonensis scriptus sub Maynardo Archiep. habet
Abecenarium. De eo vero more describendi literas Alphabeti in pavimento in dedicationibus Ecclesiarum, agunt præter Menardum, Scriptores qui de Ritibus Ecclesiasticis libros edidere.