About Report a problem

Menu

abracadabra

ABRACADABRA
, Inscriptio amuleti apud Serenum Sammonicum pro hemitritæo, seu semi-tertiana febri, Gallice Fièvre double-tierce, cap. 52. Editionis Parisiensis apud Colinæum 1533 : Remede superstitieux. Inscribes chartæ quod dicitur AbracadabraSæpius et subter repetis, sed detrahe sumaEt magis atque magis desint elementa figurisSingula, quæ semper rapies, et cætera figes,Donec in angustum redigatur litera conum.His lino nexis collum redimire memento. A B R A C A D A B R AA B R A C A D A B RA B R A C A D A BA B R A C A D AA B R A C A DA B R A C AA B R A CA B R AA B RA BA
Et addit : Talia languentis conducunt vincula collo ;Lethales abigent, miranda potentia ! morbos. Quæ quidem inscriptio Sammonicum Basilidis hæretici, qui sub Hadriano vixit sectatorem fuisse arguit, cui pro summo deo fuit nescio quis ABRASAX. a quo dii reliqui dimanarent, quique Angelos septem cælorum septem præsides, ac præterea eorum trecentas sexaginta quinque Virtutes contineret, juxta anni dies ; idque ob septem literas, numeralemque eorum valorem, quæ simul collectæ numerum 365. conficiunt. Complures vidimus gemmas hacce Abracax inscriptione, quæ Basilidianis hæreticis amuleti vice fuere contra morbos et malos dæmones : quas inter præclara est illa quæ habetur in Musæo RR. PP. Canonicorum Regularium Sanctæ Genovefæ Parisiensis, cum hac inscriptione : ΑΒΡΑΣΑΞ. ΑΔΟΝΑΙ. ΔΑΙ-ΜΟΝΩΝ. ΔΕΞΙΑΙ. ΔϒΝΑΜΕΙΣ. ΦϒΛΑΞΑ-ΤΕ. ΟϒΛΒΙΑΝ. ΠΑϒΛΕΙΝΑΝ. ΑΠΟ. ΠΑΝΤΟΣ. ΚΑΚΟϒ. ΔΑΙΜΟΝΟΣ. istius forte Paulinæ mentio est in Romana Inscrip. apud Gruter. 716. 7 : ULPIA PAULINA. MATER. INFELICISSIMA. CONTRA. VOTUM. PIETATIS. PO-SUIT. Vide Baronium anno 120. num. 10 ; Gassend. de vita Peirescii. ann. 1600. Jac. Sponium in Miscell. antiq. sect. 1. art. 5. Chiffletium, etc. Abracax, seu ut legendum, Abrasax, Mithram, id est, solem significasse censent multi, inter quos primus Hieronymus. Vide S. August. de Civitate Dei ; D. B. de Montfaucon in Antiq. Explic. ubi de Abraxas ; ** H. Stephani thes. Ling. gr. vol. 1. col. 81. ibique Haseium.

Saved

Recent