About
Menu

adnumium

ADNUMIUM
, Recensio militum. Græcis, Αδνούμιον, quod vide in Gloss. med. et infimæ Græcitatis. ubi hæc : Duplex autem erat ἀδνούμιον, nam aliud quotidianum, aliud universale. Prius singulis fiebat diebus a minoribus ducibus, per banda et cohortes, a merarchis nempe. In generalibus vero ἀδνουμίοις nomina militum censebant Μεγάλοι άδνουμιασταί coram Magno Domestico, cujus munus erat exercitum universum censere, et si qui e militibus equis carere reperirentur vel armis quibusdam, curabant ii ut quæ deessent supplerentur. Vide infra Restaurum.

Saved

Recent