About Report a problem

Menu

aegripomium

AEGRIPOMIUM
, Autumnus, Φθεινόπωρον, in Gloss. Græc. Lat. MS. In edito hæc habentur : Φθεινόπωρον, Autumnum, Agriponnum, pluralia non habent. Φθεινοπωρινή, Autumnalis, Φθείνω, Tabeo, tabesco. Ex quibus patet primum Φθείνω, scribi, pro Φθίνω, Deinde autumnum Φθινόπωρον appellari, quod ea anni tempestate poma et arborum fructus maturescant, deficiant, atque velut ægri tabescant.

Saved

Recent