About
Menu

agia

AGIA
, pro Hagia vel Haïa, Silva, vel pars silvæ, quam haïs seu sepibus muniebant ad feras includendas. Hist. Beccensis Monasterii MS. pag. 10. et 167 : Eidem quoque Monasterio tradidit idem Wido Comes Agiam de Montemalo. Vide Haga.
Agia
, iterum pro Haïa, Sepes, Gall. Haie. Instrum. ann. 1276. ex Chartul. minori S. Benigni Divion : Item super medietatem totius prati de Demois quæ ad partem meam devenit prout se ingerit a metis ibi positis usque ad motam super illud totum scilicet quod ibi habebat dictus Odo pater meus usque ad Agiam mansi. Et in alio venditionis Instrumento ejusdem anni 1276 : Quare dictas decem eminas bladi percipiendas et habendas.... assedi nomine meo et hæredum meorum super ea quæ inferius continentur. Primo super totam domum meam.... prout illa domus et ejus pertinenciæ se ingerunt ab Agia, quæ est retro... prout mansis se importat usque ad Agiam horti domus et bordæ. Charta Oliverii Abbatis S. Johannis Angeriacensis ann. 1307. ex Chartular. ejus Monast. pag. 227 : Necnon (asserebamus nos habere) et pascua ad omnia animalia dicti Prioratus depascenda, venationemque ad omnes feras cum canibus vel alias cum retibus, cordis et instrumentis quibus expedire videbitur ; et jus scindendi quascumque arbores dictæ forestæ pro Agiis ibidem ad venandum pro libito voluntatis ac Prioris nostri dicti Prioratus ; nomine ejusdem Prioratus esse et fuisse in possessione pacifica omnium præmissorum. Charta Joannis Morelli pro Monast. S. Joannis Angeriac. ann. 1309. ex eod. Chartulario pag. 238 : Necnon habent et habebunt venationem et poterunt venari libere jure suo ad omnes feras cum canibus vel alias cum quibuscumque retibus, cordis et instrumentis quibus placuerit vel expedire videbitur ad venandum, ut quodlibet venationis genus exercendi, quotienscunque et quantumcunque voluerint pro libito voluntatis ; et jus scindendi quascunque arbores in dicta foresta pro Agiis faciendis, quantumcunque voluerint pro libito voluntatis, quercu tamen excepta et excerpta guarena, de bocheto a via cava versus bochetum. Vide Haïa in Haga.
AGIA
, giæ kranckheyt des zorns, (iræ affectus) in Gemma Gemmarum.
Id est fragilitas propter quam gignitur invidia. Dief.
AGIA
, recurrens unda. Gloss. in cod. reg. 4778.
AGIA
, voces Græcæ, sancta Resurrectio. Appendix ad Agnelli librum Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 213. col. 1. B : Vacante sancta matre nostra Ravennate Ecclesia, quæ Agia nominatur Anastasis, ob privationem Pilei supra nominati. Hic Pileus Archipræsul multum vexarat Ecclesiam Ravennatem.

Saved

Recent