agillarius
Sunt ibi sexdecim cotarii, quorum alii sunt Bubulci domini, alii sunt Pastores, qui si non essent, deberet quilibet unum opus singulis septimanis per annum.Præerat Agillarius variis agrorum operibus et operariis. Laudatus Kennettus ad ann. 1425. pag. 576 :
Et in solutis diversis hominibus et fœminis primo die mensis Julii conductis ad sarculandum diversa blada, ut patet per talliam contra Agillarium hoc anno 14. sol. 10. den. etc.Hujus vero stipendium anno tertio Henrici VI. erat. 13. sol. 4. den. :
Et in stipendio Roberti Clerk Agillarii hoc anno 13. sol. 4. den.apud eund. Kennettum pag. 576.