About

Menu

alaandal

ALAANDAL
, Caro nervosa, apud Constantinum Africanum lib. de Vita et spiritu. Vox Arabica.
Hæc parum accurate scripta esse monuit me vir eruditus D. Falconet. Et quidem non Alaandal, sed Haaladal, quæ est quædam caro conjuncta venis, legitur in tractatu qui inscribitur : De animæ et spiritus discrimine, inter opera Constant. Africani edito et ex Arabica lingua in Latinum verso ; si tamen genuinum est Africani opus.

Saved

Recent