About

Menu

allodiales

ALLODIALES
, Nobiles scilicet ii qui Allodia tenebant, id est, prædia ab omni præstatione et servitio reali et personali libera. Ex Archivo Cameræ Comput. Dalphin. Regesto Probus, fol. 12 : Anno Domini 1262. mense Febr. venerunt apud Vorapium Inquisitores ex parte Domini G. Dalphini, et fecerunt venire coram se universitatem... Interrogati si homines ipsius loci sunt taylliatiles, Responderunt, quod sic, exceptis Allodialibus vel Nobilibus, seu aliis quibus data est inde libertas. Vide Alodis.

Saved

Recent