allogiare
amper. Lit. Ludovici ducis Andegav. ann. 1373. in Reg. 109. Chartoph. reg. ch. 54 :
Qui locum ipsum sæpius occuparunt, et inibi diversis vicibus atque temporibus Allogiarunt.Annal. Estens. ad. ann. 1398. apud Murator. tom. 18. Script. Ital. col. 935 :
Hoc tempore Bartholomæus de Gonzaga, cum societate illa hostili, in Romandiolam profectus, in finibus Forilivii secus ab urbe per tria milliaria, in loco dicto Roncho, Allogiaverat, transiturus ad Marchiæ partes.
Alia agmina sive gentes armorum nostræ sequelæ Alotgeari faceremus in conventibus et barris dictæ civitati propinquis.Aliæ ann. 1370. in Reg. 100. Chartoph. reg. ch. 570 :
Gentes magnæ societatis in barris sive suburbiis civitatis S. Flori Alogiassent, etc.Aliæ ann. 1455, in Reg. 189. ch. 33 :
Et contigit uno semel, quod... duo filii domini de Roeda, cum certis aliis nobilibus, essent Allogiati in certa domo, etc.Comput. ann. 1380. inter Probat. tom. 3. Hist. Nem. pag. 26. col. 2 :
Ad damum thesaurariæ regiæ, ubi dominus cardinalis d'Amiés... erat Alotgiatus... Ad hostalariam Paoni, ubi dominus senescallus Carcassonæ erat Allogiatus.Occurrit præterea tom. 4. Hist. Occit. inter Probat. col. 456. apud Murator. tom. 11. Script. Ital. col. 280. et tom. 20. col. 877. et alibi. Vide infra, Alogiamentum 2.