ambagibalis
Chartam Ambagibalem ibidem præsentabant, quam Bertha ad ipsos infantes suos fecerat, ubi habebat incertum, dum advivebat, et in partes duas Leogisilo quondam conjuge suo quam et suam tertiam ad usum tenuerit.Vox luxata, ni fallor, forte legendum
auditionalem, de qua Marculfus lib. 1.
Ambagilanemrectius cum Mabillonio lib. 1. de Re Diplomatica cap. 2. n. v. legendum vellem. Chartam, inquit,
Ambagibalemlego apud V. Cl. Stephanum Baluzium, Miscel. tom. 3. pag. 168. pro quo
Ambaginalempræfert Codex Ecclesiæ Cenomanensis. Quo nomine
Auditionalemposse legi ideo videtur, quod Charta
audientialis, seu
auditionalisde qua Marculfus lib. 1. cap. 28. ea sit, qua quis ad audientiam principis evocatur ; illa autem Charta
Ambagibalissit nomine ipsius Berthæ, nihilque in ea agatur de Principe.
amboet
Agina, qua voce uxor significatur ; vel de Charta, qua inter hæredes dividuntur bona ; aut tandem de bonorum inter duos liberos divisione a matre facta, quorum partem tertiam sibi ad usumfructum retinet.