ambasciare
pontifices clerus ambassiat Anglicus illuc [sc. Constanciam ]
Remitto autem illum ad vos, ut coram fidelibus vestris, aut profiteatur se ita dixisse, aut veraciter deneget, talia vobis ex mea parte Ambasciasse. Unde puto, ut sicut in nomine interprisum est, ita sit et in Ambasciato. Nam ipse frater noster a vobis ad me rediens Ambasciavit mihi ex vestra parte, ut pedem meum basiaret.Idem in Visione Bertholdi Presbyteri :
Et Ambasciavi ex illorum parte, quod mihi jussum fuerat.Ubi
Ambasciatum, est sermo ipse legati seu nuntii. Sicque ea videtur vox accipienda in inscriptione Epistolæ Pauli PP. quæ extat in Codice Carolino, et tom. 3. Hist. Fr. pag. 378 :
Exemplar... Epistolæ, in qua continetur AbbasciatumUbi(malim Remedii Episcopi et Andecarii Comitis, qualiter justitias B. Petri... apud Desiderium quondam Regem ex parte receperit, et reliquas justitias faciendum pollicitus est.Ambasciatum)
Ambasciatumnon est legatio ipsa, quod vult Gretzerus, sed legati rerum a se actarum narratio, vel relatio : tamesti id ipsum interdum sonet, ut in Capitulari de villis cap. 16 :
Si judex in exercitu, aut in wacta seu in Ambasciato, aut alicubi fuerit, etc.
in ambasiato vel aliubi.
Ambasciasse, id est, suo interventu obtinuisse dicebantur ii, eoque nomine Chartas ipsas subscribebant, in quibus semper mentio fiebat, has donationes ad illorum preces factas fuisse. Charta Caroli Calvi ann. 877. apud Miræum in Donat. Belg.
Signum Caroli gloriosiss. Imp. Aug. Domina Richildis Imperatrix Ambasciavit.Alia Carlomanni Regis Franç.
Pridie Nonas Martii ann. 5. regni, Indict. I. Actum apud Trupchiacum villam... Theodericus et Anscharius Comites Ambasciaverunt.Alia ejusdem Regis apud V. Cl. Steph. Baluzium in Notis ad Concilia Narbonensia pag. 71 :
Dat. prid. Non. Junii, ann. 3. Indict. 4. Norbertus Notarius ad vicem Archiepiscopi recognovi. Hugo venerabilis Abba hoc Ambasciavit.Ubi observandum, Chartam hanc rogatu ejusdem Abbatis concessam esse. Charta alia Caroli C. pro Ecclesia Narbonensi apud eundem V. Cl. Steph. Baluzium in Appendice ad Capitularia n. 78. sic clauditur :
Hudolricus inclitus Marchio hoc Ambasciavit.Ita apud Perardum in Burgund. pag. 155. aliud Diploma ejusdem Caroli C. sic pariter clauditur :
Audacher NotariusUbi Bosoad vicem Gauselini recognovit et subscripsit. Boso Comes Ambasciator. Data, etc.
Ambasciatordicitur, quod ad illius preces Carolus donationem fecerit, quod quidem ex contextu Diplomatis patet : id est,
interventu, uti habetur in aliquot aliis Chartis Lamberti et Berengarii Regum Italiæ, Ottonis I. Imperat. et aliis apud Ughellum tom. 2. pag. 124. 125. 129. 130. 194. 203. 208. 209. 518. Denique describitur Charta alia Caroli Simplicis pro Abbatia Auriliacensi a P. Dominico a Jesu Carmelita, in Vita S. Geraldi,
Willelmus Comes Ambatiavit.Nec scio, an vim vocis alio verborum contextu expresserit Æftfryth Regina, Eadgari Anglorum Regis uxor, in subscriptione, quæ extat apud Seldenum ad Eadmerum pag. 159. quæ sic se habet :
Ego Ælfthryth legitima præfati Regis conjux, mea legatione Monachos eodem loco, Rege annuente, constituens, crucem impressi.Nam
legatioidem est quod
ambascia.
Actum apud Nerondam villam in Dei nomine feliciter, Amen. Theodoricus Comes Ambassiavit.
Ambasiata est legatio Conciliorum vel Principum in causis suis.Carolus IV. de Vita sua pag. 105. Edit. Reineccii :
Ludovicus Bavarus solemnem suam Ambasiatam ad Regem Joannem misit.
Utinam ubi nota essent pericula, quæ hic sunt forte et sine forte, non venisset cum tali Ambasiata, cujus fama magnum generat scandalum.Andreas Presbyter Ratisponensis in Chron. Bavariæ ad ann. 1472 :
Misit etiam illuc Rex jam dictus Ambasiatam suam, quibus denegatus fuit salvus conductus, et sic absque andientia abierunt.
Nicholinus de Flisco Romanam curiam.... in Ambassata nostra pridem adveniens.Spicil. Acher. tom. 6. pag. 148 :
Requisierunt ut ad Ambassatam suam in consistorio publico explicandam audientiam præberet.
In Taurino venit Rex Romanorum mense Octobris. Tunc cum eo pauci erant. Illuc venerunt Romani ad eum, qui in Ambassiata veniebant ad vestram sanctitatem.
Et adduxerunt secum legatum unum Domini Papæ, scilicet Archiep. de Sassari, qui Januæ stetit per multos dies, et exposuit in consilio Ambasciariam suam ex parte Domini Papæ.
Item, a recipiendis Ambaxariis et legationibus, fratres quantum poterunt se substrahant et excusent.
Item, si qui cives Arelatenses eligerentur per dom. comitem vel ejus curiam ad eundum in Ambaissariam, dictus dom. comes vel ejus curia provideat eis de expensis.
Ambaichariaet
Embayssaria.
GeluArchiep. Turon. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 1949 :
Anno 1415. Penultima Maii fui missus ad Concilium generale Constantiense... Fui præsidens Ambaxiatæ, etc.
Cigaultde Bello Italico.
Nunc reminiscare doni continui et illarum pulchrarum rerum magnæ pulchritudinis, et Ambasseriarum magnæ dulcedinis, quas mihi transmisisti ad plus diligendum.
Reus ob hoc carceri juxta Prælati arbitrium mancipetur, sicut is qui munuscula, eulogias, Ambassiatas seu literas, aut quascumque alias res dat vel accipit absque licentia sui Superioris.
Ambasiator est Legatus Principis in arduis negotiis.Concil. Constantinop. sub Menna Act. 4. pag. 696. Edit. 1618 :
Heraclius Diaconus Ambasiator Euphræmii Patriarchæ Theopolitani. Stephanus Diaconus et Ambasiator Episcopi Cæsareensis.Vide Thwroczium in Attila cap. 13. in Ludovico cap. 4. etc.
Ambassiator, tom. 3. Concil. Hisp. pag. 650.
Media Ambassiatrice pœnitentia.
Ambassiator, in Charta anni 1284. ex Codice MS. Musæi D.
Brunet, fol. 74.
Negotia Imbassiatoria, tom. 1. Monast. Anglic. pag. 154.
ambasciasit legatio, obita a cliente aut famulo ;
ambasciator, famulus ipse, cui legati onus imponitur, aut cui res quæpiam mandatur perferenda. Lindenbrogius a Germanico
ambacht, opera,
ambachten, operari, deducit, cui subscribunt Paulus Merula et Wendelinus : ita ut
ambasciatoris sit, qui operas suas locat ad obeundam legationem, quod certe quidam perhonorifica legatorum negotiatione indignum censent. Albertus Acharisiusin Vocabulario Italico ab
ambulare: alii denique ab Hebræo etymon accersunt. Vide Origines Francicas et Italicas V. Cl. Ægidii Menagii.