About Report a problem

Menu

analensia

ANALENSIA
, Id est, Anathemiæ, hinc vicia epilepticorum creantur ex anathemia stomachi in cerebri superiores partes. Ita Papias in MS. Bituric. Analensia Papiæ anathemia nihil aliud est, quam ἀναθυμίασις, sive sapor ortus e ventis in stomacho inclusis propter alimentorum indigeriem qui si in cerebrum ascenderit, ea creat vitia quibus epileptici afficiuntur. In Gloss. Cod. Reg. 7644. hæc ut ex Galeno, additis sequentibus : Analensia autem dicta ex eo quod ad sanas partes capitis sensum prîvet. Fit vel nascitur ex negligentia stomachi.

Saved

Recent