antistare
Cum electionis (ad « sedem Moguntinam) causa festo die « SS. Apostolorum Petri et Pauli conve- « nissent omnes, petito silentio, infit « Imperator, virum se nosse eximiæ « sanctitatis ac doctrinæ ad id officii « omnino idoneum ; huic se suffragari « omnes dixere. Tum Imperator nutu « accito Bardone:
Novimus,. Gesta Abbatum Gemblac. Spicileg. Acher. tom. 6. pag. 518 :inquit, Fuldense privilegium, nec infringimus statutum prædecessorum nostrorum, sed quia non desunt qui noverint, qua causa non proveamus Abbatem(Richardum) te,ait ad Bardonem conversus , ejus ovilis Antistare statuimus secundum priorum voluntatem
Notgerus tunc temporis Tungrensibus Antistabat.Vide Acta SS. Maii tom. 6. pag. 412. F. Apud antiquos
Antestare, vel ut sæpius scribebant
Cato de Re Rust. cap. 156 :Herculis Antistare autem si facta putabis.
Brassica est, quæ omnibus oleribus Antistat.
Willelmus Dux Aquitanorum... quandam Abbatiam in honore beatissimi præcursoris Christi Johannis ædificatam... pro redemptione atque salute animæ suæ cunctorumque parentum suorum Antistare cupiens, etc.Verbum
AntistareDionysius Sammartanus vertit excitare, restaurare, quam certe notionem patitur habita textus ratione ; vereor tamen ne idem sit quod sequens.
Et insuper dono ipsam chartulam vel confirmo infra istam vestram chartulam, ut vos cum ipsa chartula ipsas res ab omni homine Antistare et defendere debeatis.Ibid. ad ann. 1046. col. 996 :
Unde repromitto et obligo me vel meos heredes in ipso Monasterio et tibi dominico Abbati.... ut ipsam meam concessionem Antistare et defendere debeamus vobis ab omni homine.