archiepiscopus
- an archbishop, Cod. Just. 1, 1, 7.
Augustinus Brittaniarum ~us ordinavit duos episcopos
Cantuărios archī qui rexit episcopus olim
[Willelmus I ] primatem regni sui, ~um dico Cantuariensem seu Dorobernensem, ‥ non sinebat quicquam statuere ‥ nisi que sue voluntati accommoda ‥ essent
[crucem ante se portari facere ] non pertinet nisi ad ~um a Romano pontifice pallio confirmatum
ibi [Cantuarie ] prima sedes ~i habetur qui est totius Anglie primas et patriarcha
Rogerus Cantuariensis archidiaconus ‥ in Eboracensem ~um consecratus est a Theobaldo Cantuariensi ~o apud Westmonasterium, sed professionem non fecit
mysterium grande est illud insigne [sc. pallium ], illud ~i singulare
~us dicitur summus episcopus vel princeps episcoporum;archos quippe summus vel princeps dicitur. ‥horum officium est episcopos consecrare, concilium congregare, jura dilapsa reparare
non enim primas proprie vel patriarcha dici potest ‥ nisi qui ~um unum vel plures subjectos habuerit
erchiepiscopus
quid ad venerabiles patres ~os et episcopos incumbat ex officio faciendum, nomen dignitatis eorum, quod estepiscopus , id est superintendens, exprimit evidenter
cum beneficiorum declaratur vacatio per dominum ~um, ipsa beneficia quantumcunque vacaverint, patronorum, episcoporum vel capitulorum suorum negligentia non probata, per ~um conferuntur, per quod jus enormiter leditur predictorum
hic ~us, A.a arsbyschop
J. divina providencia ~us Armachanus et Hibernie primas
J. miseratione divina ~us Sanctiandree totius regni Scotie primas
Quæ quidem hausit ex Isidoro lib. 7. Orig. cap. 12. ubi loquitur juxta disciplinam sæculi sui, ut pluribus observat Marca in Dissertat. de Primatu Lugdun. n° 47. Alias enimἈρχιεπίσκοπος Græco vocabulo dicitur, quod sit summus vel Princeps Episcoporum : tenet enim vicem Apostolicam, et præsidet Episcopis cæteris : singulis enim provinciis præeminet, quorum auctoritate et doctrina cæteri Sacerdotes subjecti sunt, sine quibus reliquis Episcopis nihil agere licet, nisi quod singulis in propria parochia commendatum est. Solicitudo enim totius provinciæ ipsi commissa est, et omnes superius designati ordines uno eodemque vocabulo Episcopi nominantur ; sed privato nomine quidem utuntur propter distinctionem potestatum, quam singulariter acceperunt.
Cui rursum duo Episcopi cum suis Ecclesiis uni Archiepiscopo subjunguntur, cujus Ecclesia subscribitur diœcesis, et habet in propria sede septem gradus, et tres ordines Fidelium. Habet ergo extra Parochias et Monasterium, et ut plurimum viginti Episcopos regit, ut minimum vero tres.
Archiepiscoposse nominarunt. Primus autem videtur hoc usus vocabulo S. Athanasius
Venerabilis Felix Archiepiscopus sedis Apostolicæ urbis Romæ.Vide Cujacium ad Novellam 11. Leonem Allatium lib. 1. de Consensu utriusque Ecclesiæ cap. 18. Morinum lib. 1. Exerc. cap. 10. Meurissium in Episcopis Metensib. pag. 56. Joannem Marshamum in Præfat. ad tom. 1. Monastici Anglic. etc.
Pallium. At cum in Oriente Metropolitanorum et Archiepiscoporum eamdem esse dignitatem scribat Balsamon in Medit. et in eo solummodo differre, quod Metropolitanus habeat sub se Episcopos, in quos jus exerceat, Archiepiscopus nullos, videntur ii Archiepiscopi aliquid habuisse commune cum Episcopis, quibus jus pallii concessum est a summis Pontificibus quibus perinde in nullos Episcopos jus erat, sola pallii dignitate et Archiepiscopi titulo cæteris superiores.
Archicapellanus. Vide Capellanus.
Supradictam Lauriacensem Ecclesiam... Archiepiscopamus, et in culmen Metropolitanum sublimamus.
Esse archiepiscopum. Vocabul. compend.
Ottonem Magnum fundatorem Archiepiscopii Magdeb.
-
…secretario beati apostoli Andreae, quod rex Aedilberct a fundamentis in eadem Hrofi ciuitate construxit. In cuius locum Honorius archiepiscopus ordinauit Ithamar, oriundum quidem de gente Cantuariorum, sed uita et eruditione antecessoribus suis aequandum. Habuit autem Osuiu…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…DCV, Gregorius obiit. Anno DCXVI, Aedilberct rex Cantuariorum defunctus est. Anno DCXXV, Paulinus a Iusto archiepiscopo ordinatur genti Nordanhymbrorum antistes. Anno DCXXVI, Eanfled, filia Aeduini regis, baptizata cum XII in sabbato pentecostes…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…est. Qui cum pariter per mare ad Massiliam, ac deinde per terram Arhelas peruenissent, et tradidissent Iohanni archiepiscopo ciuitatis illius scripta commendaticia Uitaliani pontificis, retenti sunt ab eo, quousque Ebrinus maior domus regiae copiam pergendi ,…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…huius Albinus abba reuerentissimus, uir per omnia doctissimus, extitit ; qui in ecclesia Cantuariorum a beatae memoriae Theodoro archiepiscopo et Hadriano abbate, uiris uenerabilibus atque eruditissimis, institutus, diligenter omnia, quae in ipsa Cantuariorum prouincia ,…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…. Anno DCLXXVIIII, Ælfuini occisus. Anno DCLXXX, synodus facta in campo Haethfeltha de fide catholica, praesidente archiepiscopo Theodoro ; in quo adfuit Iohannes abba Romanus. Quo anno Hild abbatissa in Streanæshalæ obiit. Anno DCLXXXV ,…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…ipse eum dignum esse episcopatu iudicaret. Quo honorifice a populo et a rege suscepto, rogauerunt Theodorum, tunc archiepiscopum Doruuernensis ecclesiae, ipsum sibi antistitem consecrari ; qui consecratus in ipsa ciuitate, multis annis episcopatum Geuissorum ex synodica…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…partes attigit. Denique reuerentissimus antistes Acca solet referre, quia, cum Romam uadens, apud sanctissimum Fresonum gentis archiepiscopum Uilbrordum cum suo antistite Uilfrido moraretur, crebro eum audierit de mirandis, quae ad reliquias eiusdem reuerentissimi regis in…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…qui Iusto in episcopatum Dorouernensis ecclesiae successit, ab eodem papa Honorio pallium et litteras acceperit. HAEC inter Iustus archiepiscopus ad caelestia regna subleuatus quarto Iduum Nouembrium die, et Honorius pro illo est in praesulatum electus ; qui ordinandus…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…illius agendae eorum sollemniter celebrantur. Scriptum uero est in tumba eiusdem Augustini epitaphium huiusmodi Hic requiescit domnus Augustinus Doruuernensis archiepiscopus primus, qui olim huc a beato Gregorio Romanae urbis pontifice directus, et a Deo operatione miraculorum suffultus ,…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum
-
…Bonifacius, qui et Uinfridus, Francorum episcopus, cum quinquaginta tribus martyrio coronatur ; et pro eo Redgerus consecratur archiepiscopus a Stephano papa. Anno DCCLVII, Aedilbaldus rex Merciorum a suis tutoribus nocte morte fraudulenta miserabiliter peremptus occubuit ;…
The Venerable Bede, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum