archistraticus
Monasterium S. Archistratici. Charta anni 1077. apud Ughell. in tom. 7. Italiæ sacræ pag. 110. Ita appellabant Monasterium S. Michaeli dicatum, quem Principem militiæ cœlestis vocant Patres :
Ἀρχιστράτηγε τῶν ἄνω στρατευμάτων.
Principem militiæ cœlestis exercitus, Ignotus Casinensis cap. 3. Luitprandus lib. 1. cap. 2 :
Fabricavit autem pretioso et mirabili opere juxta palatium Orientem versus Ecclesiam, quamVide eumdem lib. 3. cap. 8. Ita etiam Zonaras tom. 3. pag. 138. 196. Scylitzes, Nicetas in Man. lib. 7. Vita S. Nili junioris pag. 25. 126. 155. Gregoras, Codinus, et alii Monasteria S. Michaeli Archangelo dicata vocant. Magno porro cultu veneratos Græcos S. Michaelem arguunt præ cæteris ipsius imagine insignitum vexillum,νέαν , id est, novam vocavit, in honore summi et cœlestis militiæ Principis Archangeli Michaelis, qui GræceἈρχιστρατηγός appellatur.
Gestant flammula siveφλάμουλα ; sunt autem ista, primum Archistrategus sive imago S. Michaelis. Alterum Octapodion habens multas divinasque sacrorum Pontificum imagines singulis octo, etc.
Missam S. Michaelis et S. Petri passionem in Publico celebrare Regno ejus constitueret.Ex qua saltem nondum hac tempestate feriatum S. Michaelis in Francia festum, docemur.