, Vasa testacea Aretii Etruriæ in urbe fingi solita, unde Etrusca etiam
appellata. Isid. lib. 20. Orig. cap. 4 : Aretina, Vasa ex Aretio Italiæ municipio
dicuntur, sunt enim rubra : de quibus Sedulius :Rubra quod appositum testa ministrat olus. Similia habet Papias in MS. Bituric. Vita S. Cæsarii lib. 1 :
Custodiens illud quod Dominus in Aretino paropside tinxit panem. De
celebribus hisce vasis agit D. Bern. de Montfaucon in Supplemento
Antiquitatum.