arestum
Arresterenim nostris, est decernere, statuere. In Regestis Parlamenti et magnorum Dierum Trecensium, suprema hæc decreta variis appellationibus subinde donantur : in his enim quadruplicis generis et appellationis judicia suprema, seu a superioribus judicibus lata, observare est,
Arestanempe,
Judicia, Consilia, et
Præceptaseu
Mandata, cum hac appendice :
Facta in tali Parlamento, aut in Diebus Trecensibus talis anni, per Magistros tenentes Parlamentum, aut Dies Trecenses.
Quibus rationibus utriusque partis hinc inde auditis, dictum fuit per Arestum Curiæ, etc.
Judiciaerant decreta post inspectas et diligenter examinatas judiciarias inquisitiones et
aprisias, a quopiam ex ipsis judicibus, qui de iis ad Curiam referebat, factas, in scriptis et secreto consessu relata, nec publice recitata :
Jugemens rendus sur les procès par écrit, et sur les enquestes.Judiciorum pronuntiationis formula erat :
Visa inquesta et diligenter inspecta, etc. pronuntiatum fuit per Curiæ Judicium, etc.
Consiliadicebantur dilationes, quæ litigantibus a judice dabantur, quo litem nondum maturam aut instructam admisso advocatorum consilio instruerent, judicio in alium diem dilato. Pronuntiationis Consiliorum formula ejusmodi erat :
Dies Consilii assignata est tali, super tali lite, ad aliud Parlamentum proximum, aut ad alios Dies Trecenses.Unde Hodierna pronuntiationis fluxit formula, in ejusmodi litibus, post peroratas patronorum causas,
Précepta, seu
Mandataappellabantur decreta, Baillivis, Senescallis, aliisve inferioribus judicibus missa aut delegata, quibus jubebanbur præstituta a Parlamento generalia decreta in suis judiciis, et assisiis observare ; aut inquisitiones judiciarias facere, interdicta publicare, et alia hujusmodi a Curia sibi demandata exequi. Eorum vero ista hæc erat formula :
Injunctum est Baillivo tali, ut, etc.Hæc jam a me observata in Dissertat. 2. ad Joinvillam. Vide Arretare, in voce Rectum.
Prestanquæ Saxonice
quiesceresignificat ; unde verbale
Prest, quies ; Alii a Græco
Nicotin Dictionario, ubi contendit non aliunde accersiri, quam a Gallico
Les Parlemens,:inquit , et Cours Souveraines n'usent point de ces mots
Il nous plaît, Car ainsi plaît... Et partant Arrest est prins de ce mot Arrester, qui en François signifie clôture et fermeture aux appellations et au cours d'un procès.A neutro verbo
restarefactum est sequioribus sæculis
Adrestarevel
Arrestareactivum, unde
arrestat, sistit, terminat. Si plura cupis, adi Menagium in Diction. Etymolog. Gall.
Literædicta quoque sint, ut monent Auctores novi Tract. diplomat. tom. 1. pag. 327. ex Aresto parlamenti Paris. ann. 1372. quod legitur tom. 3. Hist. Paris. pag. 69.