About
Menu

atterrare

ATTERRARE
, Ad terram adhærere, trahere, appellere, Gallicis nautis, Atterrir. Hærere in sabulo, vulgo Engraver. Computus anni 1321. Hist. Dalphin. tom. 2. pag. 160 : Libraverunt pro charreagio dicti razelli, et ipso adducendo per aquam usque apud Lugdunum, ubi fuerunt 21. homines, et steterunt per aquam per 13. dies, quia pluries Atterravit et distrinxit dictus razellus... et pro tota dicta fusta, quando fuit ante domum Domini de Lugduno in Sagona de razellanda, Atterranda, et in domo domini reponenda, etc.
ATTERRARE
, a Gall. Atterrer, Ad terram dejicere, prosternere. Arest. ann. 1310. in reg. Olim parlam. Paris : Cum dicti religiosi de Vaucella chaciarent in propriis terris porcum et Atterrassent, etc. Eadem acceptione Atterrare dicunt Itali. Vide infra Perterrare.

Saved

Recent