aurisia
Sunt multæ species fallaciæ visus, una est, quando non videmus, quod oculis præsentatur, quæ diciturJacobus de Vitriaco lib. 3. pag. 1140 :Aurisia , id est avidentia, qua percussi fuerunt, qui Elizæum quærebant.
Ex angustia famis diversa morborum genera vexabant eos, et inter cætera incommoda, quæ sustinuerunt, noctibus quasiAurisia percussi, nihil videre poterant.