bactroperatae
baculus, et
pera, saccus. S. Hieronymus in cap. 19. Matthæi :
Ex hoc præcepto arguit Philosophos, qui vulgo appellantur Bactroperatæ, quod contemptores sæculi, et omnia pro nihilo ducentes, cellariumUbi leg.suum vehebant.
bactroperetæ. Sed per
peramvidetur intellexisse Hieronymus utres vinarios, quos secum deferebant peregrini : cujus locum respexit indubie Papias, dum dixit,
vinum utris. Canones S. Patricii Hibern. cap. 17 :
Monachi sunt, qui solitarii sine terrenis opibus habitant sub potestate Episcopi vel Abbatis : non sunt autem Monachi, sed Vactroperiti, hoc est, contemptores solliciti ad vitam perfectam in ætate perfecta.Scribit Brocardus in Edit. Veneta 1519. part. 2. cap. 2. Armenios sua tempestate Monachos appellasse
Vatropetas: voce, ut videtur, contracta ex
Bactroperatæ. Martialis lib. 4. Epigr. 53 :
Mox :Hunc quem sæpe vides inter penetralia nostræ Pallados, et templi limina, Cosme, novi, Cum baculo peraque senem, cui cana putrisque Stat coma, et in pectus sordida barba cadit.
Herodianus lib. 1 :Esse putas Cynicum deceptus imagine falsa, etc.
Ἀνὴρ φιλοσόφου φέρων σχῆμα, βάκτρον γὰρ ἦν μετὰ χεῖρας, ἡμιγύμνῳ δὲ ἐκκρεμὴς πῆρα.De baculo vel clava Philosophorum,
Non pera tibi sumenda, non virga : affatim dives est, qui cum Christo pauper est.Vide S. Basilium in Gordium Mart. et virum eruditissimum Joan. Baptistam Cotelerium, Professorem Regium, in Notis ad Hermæ Pastorem pag. 50.