bacularius
baculummanu gestat in signum suæ functionis. Constitutiones Petri Episcopi Ruthenensis Legati Apostolici in Regno Cypri ann. 1312. cap. 42 :
Item quod Bacularii nostri, et etiam Ecclesiæ, omnes illos, qui contra dictas Constitutiones facerent, vel aliquam prædictarum, extunc aperte potestatem habeant citandi eos personaliter coram nobis, etc.Vide Virgarius.
Serviens, nostris
Olimfol. 34. v° :
Item fuit præceptum, quod institutio et destitutio servientum, qui dicuntur Bacularii,.... sint communes regi et ecclesiæ Cluniacensi.Reg. M. Chartoph. reg. ex Ch. ann. 1286. num. 6 :
Canaco Bacularius et præco serenissimi dom. Henrici D. G. illustris regis Jerusalem et Cypri, etc.
BaccalariusAcademicus legitur apud Rymer. tom. 12. Sic pag. 708 :
Magistrum Johannem Prange in Decretis Bacularium, commissarium, oratorem, procuratorem et nuncium specialem, etc.Idem repetitur de eod.
Prangepag. seq. Sic alibi passim. Vide Baccalarii 3.
baculoseu pedo, Gall.
Cum ad B. Fronti ecclesiam oraturus(pontifex) accederet, ac ministris sequentibus baculum retro tenendum porrigeret, divina contigit voluntate, præsto neminem suorum affuisse, quorum intererat ipsum sacrum baculum de manu S. Patris excipere. Ejus autem animus fide non fallitur ; quia cœlestis Bacularius ei subito per Dei providentiam subornatur, qui nimirum dum is ante Dominum in oratione prosternitur, suscepto ipso baculo, humanæ servitutis officio fungebatur.