bannejare
bannummittere, edicto publico proscribere, relegare, Gall.
Quod curia prædicta Arelatis est et fuit in possessione vel quasi omnia infrascripta faciendi, per tempora supradicta exercendo plenam jurisdictionem habendo merum et mixtum imperium, condemnando et Bannejando et puniendo personaliter et pecunialiter homines delinquentes.Vide Bannire in Bannum 1.
bannotenere, ita ut iis uti nulli liceat, ob idque
banneriosseu custodes instituere, simul et
bannerii, qui Provincialibus
Bagniédicitur, officio fungi. Charta ann. 1234. ex Cod. reg. 4659 :
Afferebant etiam quod commune Avinionis Bannejaverat et custodiverat, tenuerat et tenebat, et possidebat, vel quasi possidebat dictum tenementum per bannerios et homines suos.Inquisit. jam laudata ann. 1268 :
Item dixit quod.... Bannejabant in territorio supra confrontato, et prohibebant totam vallem de Moreriis, ita quod nullus audebat in eam intrare.Ibidem :
Quia dictum territorium Bannejavit pro domino Barrali.Vide supra Bandeiare 2. et in Bannum 2.