baptismus
baptismus, ī, m. (βαπτισμός), die christliche Taufe, Eccl.: baptismum percipere, Augustin. in psalm. 80, 2. – Nbf. baptismum, ī, n., Eccl. (s. Rönsch Itala p. 270).
purgatus maculis baptismi gurgite sacro
~us ‥ genere masculino et baptisma ‥ neutro, ~um ‥ aeque neutro
cum rex ipse cathecizatus fonte ~i cum sua gente ablueretur
de matrimonio commatrum, quarum filios in ~o suscepimus
verus ‥ ~us constat non tam ablutione corporis quam fide cordis
quibus datur gratia fidei Christianae, ‥ in ~o dimittitur originalis injustitia cum qua nascuntur
~i gratiam ‥ adeptus est
Christianitatis et ~i petierunt ‥ sibi contradendum sacramentum
dicunt [Jacobite ] quod parvulis non datur gracia in ~o
~us,a batym ; ‥ baptismum proprie fertur mundacio mentis; / exterior querit per aquam, baptisma vocatur; / hec vox baptismus signat utrumque simul
remissionem ‥ peccatorum ‥ fideique sacramentum ~um
Baptismus Paschalis et Pentecostes, quia olim, et ab ipsis Christianismi initiis, hæ duæ potissimum solennitates ad Baptismum Catechumenorum delectæ leguntur, quod Tertullianus lib. de Baptismo testatur, ut et Siricius PP. in Epistola cap. 2. Gelasius I. Epist. 9. S. Leo Epist. 4. et 8. Gregorius M. et alii passim, præter Concilia et Synodos, in quibus Baptismus celebrari vetatur aliis diebus, nisi mortis periculum immineat.
baptisteriumper Quadragesimam potissimum claudebatur, ut legitur in expositione brevi antiquæ Liturgiæ apud Marten. tom. 5. Anecd. col. 97.
periculosum erat tantamVerum pristinum celebrandi Baptismum in Paschate et Pentecoste obtinuisse etiamnum longe post annum 1100. extremis sæculis, colligi potest ex Conciliis et Synodis.multitudinem differi, propter occasiones mortis, ac maxime propter turbam infantium e fidelibus parentibus nascentium, quorum tenera adhuc vita persæpe levi occasione succiditur.
Petierunt ut eumImo et in natalitiis martyrum, solemni ritu collatum fuisse baptismum in aliquibus ecclesiis, observat D.(puerum) de sancto lavacro in Dominici Natalis sollemnitate deberem excipere : et non venerunt. Rogaverunt deinceps ut ad sanctum Pascha baptizaretur ; sed nec tunc allatus est infans. Deprecati sunt autem tertio, ut ad festivitatem S. Johannis exhiberetur : sed nec tunc venit.
Bouquetad hunc locum tom. 2. Collect. Histor. Franc. pag. 316.
Tunc sacerdos baptizet eum sub trina mersione dicens :Et ego te baptizo in nomine Patris,
hic mergat semel, et Filii,
hic secundo, et Spiritus Sancti,
hic tertio, ut habeas vitam æternam. Amen.
Postea tradat eum patrinis, et liniat illum chrismate in vertice... Et induat eum alba veste... Et communicet illum sub utraque specie. Sic communicandus est per septem dies.Stat. synod. eccl. Atrebat. 15. sæc. edita cap. 5. ex Cod. reg. 1610 :
InstruantEgo Baptizo te, etc.(parochi) matronas et obstetrices qualiter, impellente necessitate, pueros habeant baptizare, videlicet sub hac forma et non alia, sive lingua Laycali sive Latina :
Hoc faciant cum trina mersione in aqua. Alia Guil.
Dupratepisc. Claromont. ann. 1537 :
Prima immersio fiat cum dicetur :In nomine Patris ;
secunda cum dicetur: et Filii ;
tertia cum dicetur: et Spiritus Sancti.
Frequenter plebibus vestris baptizandi formam, et ut eam diligenter cum necessitatis articulus ingruerit observentinsinuate, ut baptisans infantem imposito prius nomine producto signo Crucis super aquam, ter in modum Crucis immergat illum in aqua calida vel frigida dicens sic : Petre vel S. ego baptizo te in nomine Patris, et filii et Spiritus Sancti, Amen. Et si nescit literas, hæc vulgariter dicat : verumtamen licet tantum semel immerserit, et licet infanti nomen impositum non fuerit, et, ego, non dixerit, nihilominus baptizatus est, dum tamen præmissa verba in mergendo dicantur. Erit etiam Baptizatus quo ad Deum, si dixerit Baptizo te in nomine Christi. Hæc tamen laicis innotescenda non sunt, ne facile a forma per ecclesiam statuta recedant. Ubi vero tanta aqua vel temporis copia, vel vas ad hoc aptum haberi non potest, ut totaliter in aqua mergi non possit, cum scutella vel alio vase aliqua aquæ quantitas super caput et corpus infantis dicendo præmissa verba fundatur.
Ludovicus XI. in dictis fontibus tenebat unum de pedibus dicti domini nostri regis, et domina comitissa Vindocinensis, nunc deffuncta, tanquam matrina tenebat alium pedem, et dominus comes Cenomaniæ de mandato dicti Ludovici XI. et tanquam alius patrinus tenebat eum per corpus sub brachiis, et imposuit sibi nomen dictus Ludovicus XI.Ibid. fol. 134 :
Cum rex Ludovicus XI. reversus fuisset de baptismo ad cameram dominæ ducissæ, ipse rex Ludovicus loquens eidem ducissæ dixit :Hinc nosse viri ingenium.Madame ma commere, cet enfant qui ne fait que naître, m'a pissé en la manche, quand je le tenois sur les fonts, quel signe est-ce ? Et cum vellet recedere ab hujusmodi camera, calcar suum accepit linteamen lecti sic, quod fere cecidit ; tunc dixit :Et deux , de his duobus casibus male contentus, ut videbatur.
Die Lunæ xv. Martii 1371. baptisatus fuit in ecclesia S. Pauli hora xij. et tenuit eum super fontes D. Ludovicus comes Stampensis ; et sic est nomen ejus, dominus Ludovicus de Francia ; et tenuit cum eo super fontes D. constabularius Franciæ D. Bertrandus de Guesclin, qui post baptismum ipsius D. Ludovici, supra fontes ei nudo tradidit ensem nudum, dicendo sic Gallice :Monseigneur, je vous doint ceste espée et la met en vostre main et prie Dieu qu'il vous doint autel et si bon cur, que vous soyez encor aussi preuz et aussi bon chevalier, comme fut oncques roy de France, qui porta espée. Amen, amen, amen.
In quo concilio(Casselensis civitatis Hyberniæ) statuerunt... parvos baptisari in ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti : et hoc a sacerdotibus fieri præceperunt. Mos enim prius erat per diversa loca Hyberniæ, quod statim cum puer nasceretur, pater ipsius, vel quilibet alius, eum ter mergeret in aqua, et si divitis filius fuit, ter mergeretur in lacte. Postea vero solebant aquam illam,vel lac illud in cloacis suis, vel in aliis locis immundis projicere.
Prægnans mulier baptizetur, et postea infans.
Insuper ratione vini proprii ipsorum curatorum, quod parvulis post baptismi susceptionem bibendum dare consueverant, etc.
Ne Generale Baptisma nisi Sabbato Paschæ et Pentecostes fiat. Hoc quidem servato, quod parvulis quocunque tempore, quacumque die petierint, regenerationis lavacrum non negetur.Honorius III. PP. in Bulla ann. 1217. pro Episcopo Papiensi :
Præter matricem Ecclesiam Baptismum Generalem fieri penitus prohibemus.
Ex parte dicti domini plebani occasione Baptismatis tam solemnis, quam manualis seu quotidiani, etc.
Qui male polluerint lavacri venerabilis undam, Et sua perdiderint Baptismata crimine mersi.
Oldenborgin Itinerario, apud Allatium in Symmictis pag. 139. et ab Adamo Oleario in Itinerario, Moscovitico tom. 1.
Casulas quatuor albas, quatuor Lapides Baptismi, imaginem B. Virginis.An fons baptismalis, quadratus et compactus e lapidibus quatuor ?
Taufsteinpro omni Baptisterio.
Item eo tempore duo turizelli primo facti et levati fuerunt super Baptismo Ecclesiæ majoris cum colonellis, et cum pomis deauratis versus palatium Episcopatus Parmæ.
Olim de quolibet cœnobio existente in diocesi(Tullensi) veniebat unus illis diebus(tribus scilicet festis immediate post Pascha) ad serviendum ecclesiæ ad laudem resurrectionis, et cathedralis ecclesiæ honorem et reverentiam. Si autem aliquis ex prætactis, vel contumaci animo, aut torpencia defecerit, projiciendus est in aquam, non periculose tamen, in signum baptismatis Christi, quod Apostoli post resurrectionem Christi ferventi animo prædicaverunt : tamen si ex prænominatis aliquæ fuerint honestæpersonæ, admittuntur ad gratiosam redemptionem, non excedentem duos solidos cursibiles.