barigildus
Et ipse (Comes) sic mallum suum teneat, ut Barigildi ejus et advocati, qui in aliis Comitatibus rationes habent, ad suum mallum occurrere possint.Ubi Sirmondus :
Barigildi, apparitores. Unde nunc etiam apud Italos
Barigellivocantur principes apparitorum. Academici Cruscani :
Bargelle, Capitan de birri, Circitor.
Barisel, Capitaine des Sergens, apud Borellum.
Barodeducit Innoc. Cironus, aitque esse
Barigildum, liberum hominem, qui nunquam fuit servilis conditionis : unde, inquit, Advocati dicuntur
Barigildi, quod e nobilioribus et potentioribus assumerentur, in quorum fidem et patrocinium, quasi conspiratione quadam et consensu mutuo Ecclesiæ recurrebant, a
gildo, seu pretio, quod Advocatis præstabatur ; quasi dicantur Advocati stipendiarii.
Biergeldenaudiunt, multa auctores Germanici, Grimm. Antiquit. Jur. pag. 314. Gaupp. Jus Silesiac. pag. 142. not. et Miscellan. Jur. German. pag. 29. et alii.