barscalcus
Tradidit memoratus Dux in pago Opingor villam nuncupatam Opinga ; in qua sunt mansi 20. inter Barscalcos et servos, et inter vestitos et apsos, cum campis, pratis, silvis, etc.Ibid. pag. 491 :
Item de Ecclesiis parrochialibus, quas in beneficium pertinent, et de Barscalcis una cum servis, sive de eorum territorio dotatæ sint.Alibi :
Et in ea mansos 60. inter vestitos et apsos, et inter exercitales et Barscalcos cum omnibus appenditiis.Charta Ludovici Regis ann. 892. in Metropoli Salisburg. tom. 1. pag. 130 :
Cum curtibus et casis aliisque ædificiis, familiis, utriusque sexus mancipiis, Parschalcis, sindmannis, herigistnotis, censibus, etc.Charta Ottonis Mag. ann. 950. pro Ecclesia Ratisbon. apud Meibomium :
Cum... silvis, aquis, piscationibus, mansionariis, Baschalkis, aureariis, bruneariis, etc.Charta ann. 1107. in Metropoli Salisburg. tom. 2. pag. 131 :
Notificamus qualiter duæ sorores couterinæ,..... sub libera Parschalcorum conditione constitutæ, prædium suum.... delegaverunt, etc.Ita promiscue
Barschalciet
Parschalcidicuntur in Chartis Germanicis in eadem Metropoli. Vide tom. 2. pag. 179.
Mansivero
Barschalci, videntur esse
colonorum liberorum, diversi a
mansis servorum, seu qui a servis coluntur. Vox deducta a
Bar, vel
Baro, id est, homo liber, et
Schalk, servus : quasi
Barscalcifuerint homines mediæ conditionis inter liberos et servos, vel Baronum servi.
Isti sunt liberi homines, qui dicuntur Barscalci, qui.... ecclesiasticam acceperunt terram ; de ipsa terra condixerunt facere servitium, ..... arant dies tres tribus temporibus in anno, et secant tres dies, etc.Erant ergo coloni liberi, certis nihilominus addicti servitiis, sed ex conventione : quod apte respondet vocis etymo.