About
Menu

biasti

BIASTI
, f. Qui per vim sibi aliquid arrogant, vel ii quibus vis summum est jus, a Græco βιάζω ; de iis quippe agitur qui Ecclesiastica beneficia quasi laica feoda sibi attribuebant. Bracton. lib. 5. Tract. 5. cap. 12. § 3 : Incipit tale tenementum esse laïcum feodum... et hæc vera sunt secundum Biastos. Vide H. Steph. Thes. nov. edit. voce Βιαστής.

Saved

Recent