About
Menu

bicellum

BICELLUM
, quod et Biclinium dicitur est domus sub se habens duas cellas, sicut domus mercatoris in urbe, et dicitur a Bis et Cella. Ugutio et Jo. de Janua. Vox hibrida, ex bis, et κλίνη, lectus. Papias MSS : Biclinium, quasi Bicellum, cod. reg. 7609 : Bicellium duæ cellæ. Perperam Editus habet Blinichium. Gloss. Lat. MS. Regium : Biclinium, quasi Bicellium. Ex his emendandæ Notæ Tyronis pag. 164. ubi de sellis, Bidinium et Tridinium : legendum enim Biclinium, et Triclinium. Proclive mendum, cum c et l coalitæ literæ, d conficiant. Occurrit apud Quintilianum lib. 1. cap. 9. et Plautum. Vide Forcellin.

Saved

Recent